Annus
2 0 1 2


Pons vespertilionum

Pons vespertilionum

Inter omnes fere constat humanum esse vespertilionem viam traducere. Quae quidem animalia instinctu acta humiliter volant aves rapaces vitatum, sed eo ipso autovehiculis mortiferis iam obnoxia redduntur. Quam ob rem quasi pontes in quibusdam viis recens munitis fabricati sunt, v.g. apud Pontem Haydonium in Northumbria et via devia Dobwallis in Cornubia. Sunt enim funes perticis altis affixos qui vespertilionibus speciem saepis praebere censentur ut altitudine mediā tuto trans viam eatur. Hominum heu sapientiae! Iam enim constat nostros volantes minime eos ducere saepes qui insectis sapidis omnino carent. Flocci faciunt pontes istos mammalia alis scorteis. Centena ergo milia librarum impensa, nullus adiutus vespertilio. Vectigalia rei publicae technis dubiis facilius sane consumantur cum moderatores aeque ac volantia ipsa caeci sunt et cerriti.

Scripsit fr. Thomas Crean



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae