Quis crederet linguam latinam Sinarum agmen allecturam esse?
"Rosa - rosae" in Sina
quoque pervulgatur
Quis crederet linguam latinam Sinarum agmen allecturam esse?
Nemo, sine dubio. Latina et Sinica lingua admodum diversae sunt
et forma et sonitibus, admodum remotae. Oportet autem considerare
quantum cupiditas mercaturam faciendi possit, quae facit ut alii
aliorum mores et linguam comprehendere conentur. Marcus Polus sic
fidus imperatori factus est et ita sermonis eius peritus ut
legatus creatus sit.
His temporibus, vigente mundialitate, cupiditas
augescit linguas admodum diversas cognoscendi, propterea quod
plurimi cives, variis causis impulsi, migrant; in nonnullis
Italiae urbibus multi Sinae mercaturam et alias artes exercent,
eodem modo multi Italici in Sina. Sunt scholae in Italia ubi, cum
sint Sinae discipuli, huius linguae rudimenta traduntur. Memoriam
oportet nos renovare sacerdotum de propaganda fide legatorum, qui
saeculis praeteritis linguam latinam in Sina divulgaverunt. Quam
ob rem non mirum est si ibi, apud Pechinensem Universitatem,
quidam Italicus magister (nomine Michael Ferrerus) linguam
latinam docet et sedi studiorum latinitatis praeest, cui “Latinitas
Sinica” nomen est. Etiam in Universitate Pontificia
Salesiana nonnulli discipuli sinici lingua latina erudiuntur. Qua
re fit ut nonnulli sinici linguam latinam discere velint? Sunt
qui humanitatem latinam esplorare, qui ditioribus atque maioris
pretii studiis se tradere, qui in studiis diversis ac ceteris se
exercere cupiunt. Ave “rosa-rosae”! Sinici quoque te
salutant!
Scripsit Dominicus Caveosanus
|