Annus
2 0 1 2


DE ITINERE SICULO DISCIPULIS INSTITUENDIS

De itinere Siculo discipulis instituendis (I)

De profectione adventuque in Siciliam

Sol longe lateque collucet die mensis Maii quo, itinere incepto, profecti Arimino, CII discipuli Lycaei et VII magistri, raeda cursuali pervenimus in aëroportum Bononiensem ut aëronavem conscendamus Catinam adituri ad visitandam Siciliam ac spectandum apud theatrum Syracusarum opus tragicum quod inscriptum est “Promethaeus catenis vinctus” poetae Aeschyli. Spectaculum dignum admiratione ab alto discernere litora prospicientia mare Tyrrhenum et eius insulas: inde, ex aliis rebus, Romam supervolitans, amphitheatrum Flavium vel Colosseum, forum Sancti Petri, insulam Tiberinam; in parte meridionali amplum sinum Neapolitanum, imminente urbi Vesuvio, Aenariam, Prochytam, Capras. Conspicimus tandem iuxta litora Siciliae, insulas Aeolias, inter quas optime cernimus Strombylem et montem ignivomum fumantem cum clivo clariore ob saxa liquefacta decurrentia, quamquam non manifesta.

Inde, cum sero mane pervenerimus in Siciliam, ab aëroportu Catinensi, impositis sarcinis et vidulis in vehiculis loci, statim Agrigentum contendimus. Primum planities Catinensis peragranda est; relictis urbe et suburbio, in agris vineae, oliveta, aureorum malorum et citreorum silvae quarum fructus partim manent: sed citri rursus florent. In locis incultis pinus, palmae, arundines, opuntiae ficus indicae. Longe apparent prope nudi montes raris arboribus, ut capita calvescentia; paulatim nobis obviam occurrunt virides colles et flexuosi ut feminarum formae, donec in locis editis a sinistra parte Henna, a dextera Calaxibetta nobis se offerunt. Dum iter raeda cursuali facimus a lateribus eucalyptorum arbores nos comitantur. Omnia sub sole lucida nobis ostenduntur. Agrigentum appropinquantes, colles acriores ac saxeos plerumque conspicimus; lapis harena compacta adest, clivi genistis florentibus vestiuntur Supra margines flores rubri, flavi, violacei viatorum visum delectant. Discipuli, satis quieti, interdum canunt sonum citharae obsequentes.

Circiter meridiem Agrigentum advenimus ubi in hospitio accepimur in via Athenaea apud magnificum aedificium olim monasterium Fratrum Philippinorum, exstructum ineunte saeculo XVIII prope Ecclesiam dicatam Sancto Iosepho; insequenti saeculo fuit schola, nunc, restitutum, Musaeum; ibi nobis praebentur cibi Siculi: panis et lagana cum farina ciceris (in lingua loci “panelle”) et formae rotundae crustatae ac frictae in quibus, ut solet, commixti sunt oryzae, pisa, ius carneum, caseus, crocus, qui sermone Siculo dicuntur “arancini” ex voce qua fructus nominantur. Consistimus dum edimus in amplo peristylio; licet etiam visitare pinacothecam cum tabulis praeclarorum artificum inter quos Luca Giordano.

Nobis tempus deest ad visitandam partem oppidi antiquam: semper properantes, areolas, aedificia et templa mirae pulchritudinis conspicimus quae artem Arabam et Normannam sed etiam genus aedificandi barocum revocant.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae