Date:
De erudiendis animalibus
Narrant gallinam quamdam inspiciendo tabellam ordinatralem
didicisse quo modo ova ponantur. Quorsum haec tendunt? Iam canal
telehorasicum pro canibus exsistit quo mirâ arte efficitur ut
contentus sit Molossus tuus dum ipse venaris cotidianum. Quidni
hippuricus? Haud multo ab aliis canalibus differat, quamquam
emissiones iteratae minus fortasse convicii suscitant. Generatim
animalia qui urbes infestant nonne ad opera utiliora commode sunt
instituenda? Columbae enim quae dies nunc agitant tantum querendo
atque celeritate perabsurda a peditibus ambulando, potius ad
abiecta sumenda eademque in cumeram quisquiliarum mittenda
condoceantur. Quinimmo vulpes urbani, cum suum genus in quadris
visificis contemplati erint atque ad pietatem civilem aliquando
instigati, volones cumeras rimatas concinnabunt. At institutioni
huiusmodi solus resistat felis; neque ille narcissus intueatur
imagines nisi sui ipsius.
Scripsit Thomas Crean
|