Pius V Papa
Pius V Papa
Antonius
Ghisleri natus est anno millesimo quingentesimo quarto (1504) in
vico Bosco Marengo prope Alexandriam urbem in Italiae regione
Pedemontana seu Taurinensi (Torino). Admodum pius ac simul
magni ingenii puer quattuordecim annorum ingressus est
Dominicanum ordinem Praedicatorum, in quo – studiis peractis
– consecutus est sacerdotium, et postea compluria munera
illi concredita sunt, addita praelatione generali in Ordine et
munere inquisitoris seu custodis rei catholicae in partibus Comi
(Como) et Bergomi (Bergamo).
Suburbicarius
episcopus consecratus Sutrinus (Sutri) e Nepesinus (Nepi),
mox pater cardinalis creatus est et munus obtinuit magni
inquisitoris. Paulo post quam in Pedemontanam sedem Montis
Regalis (Mondovì) translatus erat, anno millesimo
quingentesimo sexagesimo sexto summus pontifex electus est et
nomen Pii V sibi imposuit (cuius imago ab El Greco picta
adposita est). Quemadmodum iam episcopus, ita etiam summus
Ecclesiae pastor nihil minuit in observanda claustrali
disciplina, etiam ad album habitum quod attinet Dominicanum cum
albo pileolo – etiam voce ‘piuscula’ nominato
–, qua re valde contulit ad stabiliendam vestem Romani
pontificis, quae viget hucusque.
Ecclesia
illi erat regenda tempore difficili. Incumbebat enim periculum
Turcarum, qui elati erant multis victoriis relatis de Christianis
exercitibus. Pio tamen papae V contigit unire principes
catholicos in defendenda Europa Christiana, qua re ingens classis
catholica ad Echinadas insulas (Lepanto) valuit navalem
aciem Turcicam penitus frangere die septimo mensis Octobris anno
millesimo quingentesimo septuagesimo primo. Exercitus autem
terrestris vincendus erat saeculo fere postea prope Vindobonam
operâ Polonorum duce ipso rege Ioanne III Sobieski.
Plane
sciens, quam atrociter Elisabeth regina catholicos Anglos
persequeretur, non potuit, quin illam excommunicaret, quamquam
sciebat, quae sors obventura esset Ecclesiae in Insulis. –
Intra vero ipsam Vineam Domini, implevit vota Concilii Oecumenici
Tridentini, accurate edens uniformia Missale et Breviarium
Romana, sed etiam Catechismum Romanum ad parochos, quo usi
sacerdotes dilucidius atque profundius catholicam doctrinam
exponerent fidelibus praesertim diebus festis et Dominicis.
Mortuus
est die primo mensis Maii anno millesimo quingentesimo
septuagesimo secundo (1 V 1572). Corpus autem eius in basilica
sanctae Mariae ad Praesepe seu Mariae Maioris conditum est in
capella sanctissimi Sacramenti.
Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM
|