Annus
2 0 1 2


Summarium "Lampadis" mensium Maii et Iunii

Dorothea Butyria narrat hic de sua in Sinensium terram peregrinatione queriturque decem dies nimium breve tempus fuisse, ut posset incolarum mentem et naturam cognoscere. Multo longius fuit ibi pater Matthaeus Riccius, Iesuita, qui apud Sinenses vixit paene triginta annos (1582–1610) et de rebus ibi visis narravit in libro, cui titulus est De Christiana expeditione apud Sinas suscepta ab Societate Jesu.

Ut ex Butyriae narratione patet, Sinenses nunc plus quam umquam peregrinos mores, cibos et vestitus usurpantur, quamquam non semper id, quod optimum est, ex nostra orbis parte sibi proprium faciunt In Riccii autem tempore omnia aliena despiciebant: 

“Ex advenarum libris – scribit Iesuita – quicquam ediscere Sinas pudet: opinantes omnem scientiam apud se solos reperiri, externos omnes pro illitteratis ac barbaris habent et appellant. Et si quando in suis scriptionibus exterorum incidit mentio, ita de iis agunt, quasi nihil dubium sit eos a brutis nihil admodum dissidere. Characteres porro omnes, quibus hoc exterorum nomen exponunt, ex animantium fere litteris componuntur nec fere eos honestiore nomine quam daemoniorum dignantur”.

Peregrini tum perraro eam terram visebant et multo peius quam Butyria tractabantur:

“Porro si legati e vicinis regnis ad clientaria officia regi deferenda vectigalve persolvendum aut aliud quodlibet negotium tractandum advenerint, vix dici potest, quam suspiciose tractentur. Nam eos tametsi ab omni saeculorum memoria amicos habuerint, captivos nihilominus toto itinere ducunt nec eos quicquam videre sinunt. Multis clavibus intra palatii exterorum saepta veluti brutorum stabula recluduntur. Ad regis aspectum numquam admittuntur; cum paucis e magistratu sua negotia tractant”.

Nunc Sinenses non omnia advenas celant. Amici, qui nuper ibi fuerant, narraverunt mihi de feminis Sinensibus, quae peregrinos ad se alliciebant, dicentes: – Long hair, long hair! (quod est Anglice: “Longi capilli!”). Tum parva stipe accepta capita detegebant et profecto longissimos crines monstrabant.

Nicolaus Simonides

 

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae