Annus
2 0 1 2


2jt008mittendum

Aliqua momenta evocata dimidiae partis nongentesimi saeculi

Instrumentum musicum, cauda formata et malleis sonoris, musicae celeberrimi auctoris cui nomen est Puccini expandebat dulcissimos modos. Hos levissimi digiti opificis conficiebant, sidentis in scaena. Ignotus musicae artifex erat; aptus ad optimum veterem se dedit postea cantum proferendum, notum eo temporis fragmento. Interea, in via, plerique vitam consuetam agebant, inter omnia videbatur manus senilis blandiri manui iuvenili.

Avulus nepoti narrabat res praeteritas, eventa bella recentissima spectantia, et hoc senex faciebat multis imaginibus dolentissimis. Capax erat avulus verbis et narrare sciebat, sicut musicus, cum vellet ponere mentem suam super ordinem malleolorum historiae. Vivax tamen ei erat mens, et bene configurabatur in veteri imagine photographica indutus vestitu militari et cruce ornatus honoris tribus coloribus picta et fixa in pectore, signum praestantiae eius amorisque pro Italia, Patria nostra.

Eo tempore, mihi contingebat ut, me puero, edere nollem, tum avulus ilico veniebat ad nepotem hortator (nepos plerumque bene simulabat se aegrotare). Quam amabilis et blandus erat modus ei narrandi, cum se daret narrationi praeditae imaginibus veris et mixtis cantibus temporis sui. Vultus eius eveniebat ut factus esset purpureus causa motuum animi, ita ostentabat se fuisse vere participem belli et maximum dolorem passum esse pro libertate.

Et dum rursus repetit eventa bellicosa, minime se abstinebat quominus omnia mihi bona precatus esset, et ita dicebat quia confitebatur edisse coria olerum, tum, confusus, cibum absorbebam audiens eum canentem: “Murmurabat flumen placidum et quietum dum transeunt pedites die XXIV Maio …”. Nomen fluminis erat Plavis.

Post hoc, capta capsa sonante et loquente, instructa oculo viridi ostentante initium vel cessationem motus vitae machinae, postquam statuisset iuxtam directionem vocis venientis ex capsa, admovebat aures ad eam ut audiret nuntia rei publicae et societatis. Avulus, cum se delectaret me esse cum eo participem rerum auditarum et mihi persuasum denique esse me vesci, adspiciebat horologium parvulum quod collocabat in sinu et, re hac acta, surgebat et blandimento tabaco olente me permulcebat.

Eramus fere initio quinquaginta saeculi nongentesimi annorum et perpaucae tabernae merces offerebant quin complures artifices operari desinerent sponte sua secundum artem propriam cuiusque collegii definiti. Si quis  fortuna intrabat in tabernam cibariorum, odores primatiarum et suillarum siccatarum ilico eum amplectebantur. Avulus meus, cui Antonius, vestificus erat et pro hominibus vestes faciebat. Etiam taberna venditorum textilis (lintei, serici, laneae) erant propriae huius aetatis: maxima volumina panni involuta vel explicata perlucebant variis coloribus et iacebant ad clientes alliciendos. Ex regionibus superioribus Italiae plerumque veniebant merces textiles. In officina sua avulus meus tenebat non modo instrumenta (tabulam, machinam qua utebatur ad vestes faciendas, ferrum carbone calefactum ad vestes complanandas), sed etiam exemplaria varia quae explorabat ad vestimenta suenda, et quibus superponebat metrum manibus defatigatis et homeris incurvatis ad aliquam mensuram applicandam pro confectione cogitata. In officina avuli sentiebam odorem definitum panni et textilis, cuius materia colorata ex origine marina extrahebatur.

Eo temporis fragmento pater meus, conscensus birotam se moventem petroleo, venit domum nostram (quae illo momento erat in via quae adhuc appellatur Itria), ut inquireret num minister tabernae ubi emerat rem novam et mirabilem ad domicilium nostrum eam adtulisset. Capsula maxima pervenerat ad nos et ante eam omnes, mater et nos, manseramus stupore capti. Pater, cui nomen Franciscus, habuerat in animo nos stupore maximo afficere: nam iverat mane in tabernam supellectilis novissimae et ibi invenerat quod difficillimum dictu verbis Latinis, quasi maximam capsam non solum loquentem sed magis ostentantem et praebentem imagines se moventes et figuras se moventes ut in re. Haec capsa, veniens ex celeberrima officina cui nomen erat Atlantic, praedita erat longissimo filo et longa pertica ex metallo ad imagines longinquas captandas. Haud idoneus sum nunc ad motus animi familiae repetendos quos illis instantibus omnino sensit!

Pater, munere quotidiano expleto, festinavit domum birota se movente et cum ad eam perveniret, quibus maximis plausibus acceptus est! Statim cepit capsam et secutus est indicia quibus illustrabatur modus utendi ea. Quo stupore, qua admiratione summis nos posuimus ante quadrum sonorum et imaginificum, quod, me puero, minime intellegebam, valde unde venirent haec imagines mobiles. Allectus autem re mirabili, ita ivi post quadrum et vidi multiplicia fila texta in retibus et varias ampullas lucentes ut lumina parvula. Pater mihi dixit esse valvulas, quasi centra pulsionis vitae machinae. Vespere, cum parentes munus quotidianum explevissent, considebamus cum vicinis, qui etiam ea re allecti erant, ante spectaculum mirabile. Dicendum a me est causa paupertatis generalis non omnibus erat machina mirabilis, rationem ob quam veniebant ad nos et vespere considebamus in vestibulo. Memini qua facie stupefacta vicinos admiratos esse scenas vel certamina gymnica pilae ludique vel ex omnibus rebus certamen cantorum Italicorum iam factum illo momento celeberrimum.

Hac dimidia parte saeculi nongentesimi oportet dicere Italicos magis magisque impelli ad habenda instrumenta valde opulenta. Et cum omnis Italiae terra lentissimo pede egrederetur ex calamitate bellica recenti, unum ex aliis signis ascensus oeconomici fuit ostentatio autovehiculi cui nomen erat FIAT DC; quod demonstravit Italiam progressuram esse ad certum beneficium oeconomicum. Jam triginta annos natus erat pater meus, et eo momento, non antea, belli et pecuniae angustiarum causa, potuerat rescriptum habere quod efficeret ut autovehiculum flecteret. Ita elegit colorem album et fuit FIAT DC, et tam dilexit eam ut nunquam desineret pulverem abstergere panno dammae et eodem modo bestiolarum maculas.

Cum Saturni diem multa negotia statuissent diem festivum esse, pater, qui munere ratiocinatoris apud cellam vinariam quandam fungebatur, illo die liber erat, et nos postquam paravimus prandium quod consumi posset extra, abivimus rus vel ad campum. Dicendum est dilectationem rusticam faciliorem reddi novissimis inventis hominum et opificiis manuum eorum. Omnia quae extrahebantur ex petroleo vel materia arborea ad multiplicem usum apparabantur, adeo ut folia, platinae, vasa, ad culinam apta, fabricarentur hac materia. Jam in locum chartae crassioris, rerum fictilium vitrearumque substituebantur res leviores (folia), duriores (platinae ex plastica). Etiam lexicon Italicum mutabat et nonnulla verba Anglica includebat, iam in cantibus cantorum communibus praevalentia.

O tempora, o mores, dicit Cicero in De domu libello, cum velit observare mutationem morum quoad tempora.

Memini die V Julio MCMLXII, Genie Latinae linguae adiuva me, ortam esse ex ingenio et mente hominum sphaeram motoriam alitam vi externa et aptam ad voces emittendas. Eo momento celebrabantur Anglici cantus, qui appellabantur “Love me do” et “I love you”, et plerique, bene conformati ad mores canoros, hac musica sphaerica se oblectabant, quoniam quaedam manus Anglicorum, qui appellabatur Beatles, cantorum invenit et modos musicae posthac celebratae et actus personam curandi (vestimentum, capillos, et cetera). In campis, pratis, apud ripas, rure, omnes facti erant assidui et fere studiosi in musica hac repetenda, et, si non eis erat aliud instrumentum musicum, mehercle! di indigetes! necesse est rursus verbum idoneum invenire ut eum repraesentem, fingebant manibus applicatis contra stomachum capsam oblungam quasi rhombi figuram habentem, praeditam specie perticae instructae filis quae se extendebant per capsam vacuum praesentantem in centro: ex loco hoc vel puncto vacuo manus, fila tangens, extrahebat novissimos sonitus stridentes. Juvenes plerumque imitabantur verum instrumentum inventum hoc aetatis momento; et in hac re se delectabant multum. Interea Bona Dea Veris coloribus implebat, initium temporis sereni, et Bacchus omnes ad bibendum impellebat, non vino, sed potius potione lupina herba facta. Vespere, Pani sacrificio peracto et corde purgato, domum contenti abivimus.

Scripsit Joannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae