De Floralibus
De Floralibus
“Mater, ades, florum ludis celebranda
iocosis”: sic incipit opus Ovidianum (Fasti, V, v.183 et
seq.) Floralia attingens, quae celebrari solita sunt ab exeunti
mense Aprili usque ad diem V ante Nonas Maias. Flora dea fuit et
veris et florum florentisque aetatis. Quo tempore ianuae floribus
ornabantur omnesque cum coronis ingenti laetitia adibant; nam
Ludi Florales ritibus effrenatis more Bacchico agebantur.
Quadriduum etiam ludi scaenici spectatores delectabant: scorta ut
mimae in scaenis nudabantur, deinde omnes discessuri erant ad
Circum Maximum ubi venationes caprarum et leporum paratae erant.
Postremo die apud eundem Circum certamina inibant quorum victor a
populo palma clamabatur. In versibus dea ipsa narrat
(“Dum loquitur, vernas efflat ab ore rosas”) de Zephyri
sui sponsi dono:
“Vere fruor semper: semper nitidissimus annus,
arbor habet frondes, pabula semper humus.
Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris,
aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae:
hunc meus implevit generoso flore maritus”.
Quomodo tanta intemperantia
apud antiquos Romanos plerumque severiores explicari potest?
Licentia et morum lascivia, ut sacra, visae sunt terrae
fertilitati favere, quod omnes fere antiquissimae gentes
existimaverunt. Primum Ludi Florales acti sunt anno ducentesimo
duodequadragesimo a.Ch.n., auctoribus aedilibus plebeiis, cum ex
responso libri Sybillini praecepissent ut ii pararentur. Postea
ritus omissi sunt, sed rursus renovati anno centesimo
septuagesimo tertio a.Ch. n. post annonae caritatem. Dies
Florales etiam a Iulio Caesare in fastis servati sunt.
Manentne nostra aetate
illorum dierum vestigia? Praeter Diem Festum Laboris qui pertinet
ad socialia, dubium non est quin quidam rustici mores originem
ducant ex illis. Plurimi sunt in orbe ludi ver adveniens vario
modo extollentes; in compluribus Italiae regionibus etiamdum dies
festi cognominati Kalendae Maiae (Calendimaggio) vigent:
quo tempore adulescentes saltant canuntque bene augurantes
ramusculis floribusque ornati, nec desunt in oppidis ut
Florentiae, Asisii, ludi scaenici nec musici nec certamina vario
genere.
Scripsit Lydia Ariminensis
|