Annus
2 0 1 2


Quomodo comedatur felicitatis gratia

Quomodo comedatur felicitatis gratia

Possuntne cibaria hominibus felicitatem donare? Manilae, in capite Philippinarum, est parva caupona gustatoria et appellatione et consilio insolita: cui nomen est "Van Gogh duos polos habet" (Van Gogh is Bipolar), illum Batavum pictorem commemorans qui continenter cum mentis insania certavit. Idem accidit cauponae domino Iethro Rafaėl, qui censet aliqua alimenta convivis felicitatem donare posse eaque ratione comparat fercula.

Ergo salmo, mel, meleagris gallopavo (*), brassica (**), quae omnia animum levare putantur, ea ratione condiuntur ut "diaeta bipolaris" praebeatur. Iethrus praecepta coquinaria creavit animo revolvens diuturnas luctationes suas contra animi maerorem: "Ego in libris - ait - indagare coepi quomodo ex difficultatibus meis liberarer itaque detexi ciborum varias proprietates. Nunc doctrinam meam cum aliis communicare cupio." Non solum tamen insanis ministrat Iethrus, nam iuvant Iethri fercula etiam animo fractos necnon illos, qui quietem et serenitatem requirunt post cotidianam laboriosam operam aut litem coniugalem aut iter autocineticum in frequentissima urbe. "Homines fessi et oppressi adveniunt, exeuntes aliter sentiunt." Nam cibaria ea ratione selecta sunt, ut illi cerebri neurotransmissores sollicitentur, unde animi felicitas et serenitas pendant.

Suntne Iethri opiniones scientificis fundamentis conditae, fercula ad felicitatem comparandam coquentis? Sunt alimentorum studiosi, qui putent re vera cibum animum afficere, quamquam parum adhuc cognitum sit. Doctrix Alexandra Thuret, quae apud Institutum Psychiatricum Scholae Regalis (King's College) Londiniensis docet, confirmat pinguia "omega tria" quae in piscium oleo inveniuntur et flavonoidia quae in vaccinio myrtillo et in vaccinio oxycocco (°) et in obscura socolata sunt hominum animos hilares efficere nonnullasque escas in corpore sic agere, ut medicamenta contra animi abiectionem. "Exempli gratia - inquit - medicamentum Prozac neuronum creationem in cerebri hippocampo adauget, itemque forsitan nonnulla cibaria." Neque primus est Iethrus, qui escam et animi statum coniungit. "Olim Heston Blumenthal, - ait Alexandra - coquus praeclarus, nos interrogavit quibus alimentis labor deminuatur, memoria increscat." Confirmat studiosa meleagrem gallopavonem, musas (°°) et nuces convivis animi quietem comparare brevi saltem tempore, nam in iis thryptophanum est, quod intra corpus in serotoninam commutatur, oportunum neurotransmissorem. Dubitat tamen quin paucae cenae diuturnam commutationem efficere possint, confirmat demum si quis aeque et salubriter comedat, eum vitae sollicitudines fortius laturum esse: moderatio optimum est, ut proverbium antiquum commendat. "Videlicet - inquit - non iuvat cotidie socolatae bacillum vorare!" Nam nisi ex puro theobromate (°°°) constet, non solum flavonoidia in socolata insunt sed etiam pinguia, quae animum frangunt et neuronum creationem deminuunt.

Difficile est tamen studiosis de hoc argumento inquirere, nam uniuscuiusque animus ex plurimis rebus pendet, verbi gratia ex specie loci ubi commoreris. Caupona haec ex pictore Van Gogh nomen excipit, qui mentis insania laborasse putatur. "Convivae eo laetiores sunt - ait Iethrus - quo humanius tractentur. Quam ob rem de loci amoenitate sicut de cibo solliciti sumus." Dubium non est, quin quies ineuntis animum occupet: dum ferculorum indicem legis, hortatur te dominus ut theae folia a te delecta in aquam calidam infundas, ut pileo ex magna collectanea caput operias - mihi pileus duobus avibus paleatis ornatus placuit.

Escarum index animum hilarat, nam plerisque ferculis nomina celebrium hominum inconstantium tribuuntur, ut Agathae Christie, Marilynae Monroe et Winstonii Churchill; in "Potione Amatoria Courtney", anxietati domandae apta, fructus contriti cum mentha et melle commixta sunt; "Virginiae Woolf Lacrimae" animi maerorem repellentes sunt ius meleagris cum brassica viridibusque malis. Convivae felicitatis afflatu gaudere videntur: Michaėl quidam cum sponsa post operosam septimanam, pileis delectis capite operti, laeti sedent: "Hic comedere mirabile est! - inquit - Hoc optimum est, nos ambos laetos esse!" Ignorant tamen quidnam sumpserint neque illorum interest.

Si Iethrum de re Anglice loquentem aspicere vis, hic comprime: http://www.bbc.co.uk/news/world-asia-17381300

(*) Anglice: turkey

(**) Anglice: cabbage

(°) Anglice: blueberry, cranberry

(°°) Anglice: bananas

(°°°) Anglice: cocoa

Scriptum Catharinae McGeown die XXV mensis Martii MMXII editum ex situ interretiali BBC News convertens

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae