Annus
2 0 1 2


FIDELIS SVEVVS

FIDELIS SVEVVS

Marcus (postmodum Fidelis) natus est anno millesimo quingentesimo septuagesimo septimo (1577) secundus filius Ioannis et Genovefae, quae fuerat quidem Luterana, sed amolexa est fidem catholicam. Habitabant Sigmaringae in oppido Sueviae (Schwaben), quae est Germanorum regio ad solem occidentem. Optime educatus multis praefulsit donis naturae et gratiae et quidem ita, ut nobilis vir Ioannes Gillelmus a Stotzingen illi utique concrederet suos filios educandos. Quo in munere obeundo visit Franciam, Italiam, Hispaniam. Studia utriusque iuris (civilis et ecclesiastici), quae antea coeperat in universitate Friburgensi (Freiburg), ad finem duxit anno millesimo sescentesimo undecimo (1611), lauream consecutus doctoralem. Exercitium tamen huius artis animum eius affecit amaritudine ob iniurias vel consuetas inter ipsos iuristas. Statuit illo recedere et anno post ingressus est Ordinem Capucinorum.

Mundi suique contemptor in ipso tirocinio, magis autem cum solemnia vota pronuntiavisset, in regulari observantia omnibus admirationi fuit et exemplo. Preci et sacris litteris vacans, in verbi quoque ministerio singulari gratia excellens, non solum catholicos ad meliorem vitam, sed etiam protestantes ad veritatem attraxit. Pluribus in locis claustri praefectus constitutus, prudentia, iustitia, mansuetudine, discretione munus exercuit. Arctae paupertatis cultor egregius, quidquid vel minus necessarium videretur, e claustro eliminavit.

Cum pestifera febris Austriacas militares copias affligeret, ille in extremis infirmorum indigentiis ad caritatis officia toto spiritu incubuit. In componendis etiam animorum dissidiis aliisque proximi necessitatibus sublevandis, consilio et opere adeo praeclare se gessit, ut pater patriae meruerit appellari. Praecipue Virginis Mariae patrocinio a Deo postulavit, ut in catholicae fidei obsequium vitam sibi et sanguinem fundere liceret. Cumque ardens hoc desiderium in quotidiana Missa magis accenderetur, mira Dei providentia factum est, ut ille praeses eligeretur earum missionum, quas Congregatio de Propaganda Fide pro Rhaetia tunc temporis instituerat. Quod arduum munus prompto hilarique animo cum suscepisset, tanto fervore exsecutus est, ut pluribus haereticis ad orthodoxam fidem conversis, spes non modica effulserit totius illius gentis reconciliandae Ecclesiae Catholicae.

Vaticinii dono praeditus, futuras Rhaetiae calamitates suique necem ab haereticis inferendam saepius praedixit. Insidiarum conscius, cum ad impendens certamen se praeparavisset, die vigesimo quarto Aprilis anno millesimo sexcentesimo vigesimo secundo (24 IV 1622) ad ecclesiam loci nomine Sevisium, se contulit, ubi ab haereticis, qui pridie conversionem simulantes, eum dolose ad praedicandum invitaverant, concione interrupta, per verbera ac vulnera illi inflicta, gloriosam mortem perpessus est, unus e prioribus martyribus dictae Congregationis. Multis claruit miraculis, praesertim Curiae (Chur) et Feldkirchii (Feldkirch), ubi eius corpus servatur.

Scripsit fr. Benedictus Huculak, OFM



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae