Annus
2 0 1 2


UXORES VIRIS SUBIECTAE SINTNe timeant uxores maritis esse subiectae.

Uxores viris subiectae sint

Ne timeant uxores maritis esse subiectae.  His verbis Constantia Miriano mulieribus suadet ut in matrimonium sine metu adeant et munere muliebri plene et feliciter viris subiectae fungantur;  librumque in Italia iam vulgatissimum scripsit (Ed. Vallecchi, Milano, 2011). Argumentum ab apostolo Paulo sumptum est: "Sicut Ecclesia subiecta est Christo ita et mulieres viris in omnibus rebus" (Eph. 5, 24).

Scriptrix plane affirmat multas certationes coniugales sedari posse dum mulier suum verum locum  assumat, prout uxor et mater atque suis inserviat, quamvis verbum subiciendi non bene auditur quia dignitatem laedere videtur;  tamen aliter scriptrix de re cogitat, nam in matrimonio servitium vicissim agitur.

Mulier autem ex ipsa natura omnia sub potestate habere intendit et reliquis imperare, at vera feminea indoles in hoc posita est ut infirmioribus caveat; subiectio enim non est nisi familiae auxilium; praeterea prae filiis nunquam patri adversari debet; lingua igitur muliebris serpenti similis esse potest, cum semper vituperet, semper vitiosa indicet et si quid deest id demum vehementer denuntiet. Coniuges enim saepe disiunguntur neque ad mortem, quae est matrimonii finis naturalis, perveniunt. Constantiae vero Miriano huius rei haec videtur causa: quia Deus parum aut nusquam in conspectu his diebus habetur et sine Deo nihil in sempiternum perdurat;  esse enim quamdam coniurationem in familiam, quam Ecclesia pro nobis tueri conatur.

Ad Constantiam multae mulieres litteras miserunt ut significarent propter librum illum vitam in melius esse redactam maritosque amabiliores et propiores habuisse; feministriae ab hoc valde dissentiunt.

Alterum postea librum editura est viris dicatum, atque etiam apostolo Paulo innixum: "Viri diligite uxores sicut et Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, scilicet vitam suam pro ea dedit" (Eph. 5, 25).

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae