Domus muris Lutetiani
Domus muris Lutetiani
Siculus,
videlicet Lilybaetanus, poëta sum et saepe eo Lutetiam ad
audiendum vel agendum colloquium de vario genere litterarum vel
de operibus meis. Ibi est enim sedes Europaeae Poësis, cuius
libenter particeps sum et membrum honorarium confirmatus sum a
recenti tempore.
Fuit
dies mensis Martii anni MMVIII quo deambulabam per unam ex viis
maximis et celebribus Lutetiae. Memini esse tempus frigidissimum.
Ut dicam singillatim et distincte, quoniam elegeram deversorium
in via secundaria (via Rougemont) maximae viae cui nomen est
Haussman, egressus eram de ea (id est de parvula) et intraveram
in maximam. Ibi mercaturae et tabernae splendentes multiplicibus
coloribus erant et alliciebant suasim omnes ad eas quae
effundebant quendam calorem, quaesitum cupide ab aliquibus
mendicis, apud eum cubantes. Tempus erat tam frigidum, ut omnia
super me quae erant ex metallo (ordo malleolorum, cingulum ad
bracas stringendas, perspicilla, parvulum medium telephonicum)
fierent gelida. Mihi visum est canes eosdem divitum, bene
indutos, usque alienos esse a condicione canum mendicorum, quos
minime perspiciebant, immo fere spernebant. Mendici a contrario
utebantur ut cervicalibus canibus eorum super vel contra quos
ponebant seu caput seu pedes ut se calefacerent in specie
domicilii electi inter tabernas, vel potius in media via
secundaria super opercula cloacarum. Mens omnium manebat aliena a
similibus doloribus, non minus quam in aliis urbibus maximis
praesentibus.
Damnatio
paupertas est, quod ne minoribus necessitatibus quidem potest
uti, et, quamvis nonnulla pecunia nobis sit quodam auxilio,
difficillimus nobis est modus elegendi destinationem parvuli
aeris; mens eo casu rapide currit ad aliquid mandendum, dentibus
pessimis tamen inopia curae vel factis gelidis tempestate
incumbente actum impedentibus.
Lutetia
pulcherrima est, sed eo momento fuit mihi causa cogitationis
magnae.
Apud theatrum musicorum, cui nomen est
Opéra, erat quaedam mulier, dicam esse anum, sidentem super
cubile fortuitum, tectam miserrimo tegumento, porrigentem manum
incertam ad obolum quaerendum. Propter hoc animus meus vehementer
commotus est, adeo ut statim caperem pecuniam et ei darem, quin
me impedirem ne cogitarem utrum parvula copia nummaria posset an
non ei aliquo modo auxilio esse, cum scirem cibum existimari
maximi pretii ibi. Mecum hoc modo me cogitante, putavi summam
nummariam non posse suppeditare ad victum mulieris, et,
conscientia morsus, redivi ad eam: posui maiorem summam in
platina apud canem suum. Hic stabat immotus, adspiciebat me
oculis fixis, quasi vellet mihi imponere pondus gravissimum
condicionis eorum. Certissime, oculi animalis bene exprimebant
adfectus suos erga dominam, confitebantur se nunquam separatum
iri ab ea quae erat totum universum suum, et, quamquam potuisset
se iungere similibus suis, currentibus et se persequentibus huc
et illuc, non unquam hoc fecisset. In uno erant mulier et animal
sodalitio, amore et misericordia constructo; contra eum frustra
frangebantur undae mundi ignoti circum irruentes.
Ex imis cuiusdam domus magnae improviso
exortus est, mirabile visu, mus: fundamenta eius clatrata erant
et beneficum calorem effundebant. Mus, non ingenti corpore,
incertus erat, captus tremore ingrediebatur et regrediebatur;
post hoc, quasi tremorem vincens accurrit rapidus in tabernam
crustularii et apparuit in speculariis mercium, inter quas erant
dulcia ex spuma lactis et cacaone. In primis commoratus est ante
dulcia ex spuma lactis, pediculis sublatis et ore piloso tento,
et odoratus est; postea incepit saltare et vagari circum, tangens
cauda magnam placentam lactis flore et fragis ornatam.
Allectus mirabili spectaculo,
appropinquavi ad specularia, quae statim infuscata erant flatu
meo. Paulo post vidi murem super cacumen placentae ubi
collocabatur parvula domus structa alba materia derivata ex
cacaone et praedita cereo rubro; inde mus faciem extulit extra
ianuam etiam structam ex cacaone et me adspexit. Cum vidi scaenam
volui ilico certiorem facere de hoc venditorem (qui mulier erat),
advocans eam multis signis rapidis; interea mus se confugit,
repletus lactis flore, in dulcia et ibi se abdit. Denique mulier
appropinquavit ad me et petivit quid quaererem. Dixi murem,
venientem ex imis domus cuiusdam, currere et saltare inter
platinas et dulcia. Quidnam dixerim ei? Statim saluit super
sedem, se iactans et turbans omnem; maritum suum advocavit et
impulit summo cum fragore, casum ei referens.
Vir, quoad se, non moratus est, abstulit
platinas, cepit oblongam ligulam et incepit pingere mensam
ictibus sonoris, et ictus erant tam sonantes et vehementes et
iterati maxima vi, ut dulcia inceperet moveri, vacillare,
concuti, minantes collabi. Quod evenit reapse. Nam parvula domus
praedita cacumine, pulcherrima visu, exquisitissima, mehercle! ni
velim hoc confiteri, prorsus corruit. Dii Immortales, quae
calamitas! At oblitus sum secernere typum qui videbatur esse
omnino dissimilis aetate et forma in mulierem, magis iuvenem,
formosam, humanam videlicet. Corpulentus, muscolosus, facie
deformi, oculis trucibus, manibus saxeis, ille contra erat
terrori omnibus (hominibus et animalibus). Non maritus erat, sed
potius custos, et cum cognoscerem esse coniugem mulieris tam
dissimilis quam monstri, stupui valdissime. Typus omnia
perfregerat et solidam lingulam fregerat quae a tempore
perdurabat quanquam caderet saepe humum vel potius eam iecisset
ille furiosus in murum (id fingere mente audebam). Factus est
terrae motus, quasi quidam monstruosus cecidisset eximia
magnitudine corporis sui in medium thesaurum mirabile. Ilico
lactis flos se expansit quocumque: a summo ad imum, contra muros,
contra specularia, usque ad nasum hominis immanis qui vidit murem
fugere ad libertatem, parvulum fragum tenens in ore.
Paulo post omnia manibus promptis et
diligentibus in ordinem redacta sunt; placenta, rursus composita
fragmentis relictis, data est in capsa cuidam mendico, qui
naturaliter nesciebat casum. Cum discessi de loco cogitabam mecum
de quibus quae factae erant sub oculis meis: dulcia, rursus
composita et feliciter erepta ex calamitate, vendenda esse
certissime divitibus qui contaminationem ignorabant; placentam,
restitutam ad formam primam fragmentis mure foedatis, miraculum
insolitum, eventum singulare, dandam esse mendico et canibus
errabundis. Mus, quoad se, fuit instrumentum Divinae Providae
Mentis quae opima dividit secundum naturam, non secundum
voluntatem hominis, cuius propria contra est sordes truculenta et
semper famelica: ludibriis fortunae, ironia rerum, res primariae
quae pertinent naturae statu ad omnes distributae sunt et
divitibus et pauperibus, etsi impurae et inquinatae. Sed quod
interest est profecto palatum nunquam satisfactum pauperis, cui,
inscienti, fuit donum Pol! necopinatum.
Scripsit Joannes Teresi
|