Annus
2 0 1 2


In a belfry, a cleric of Tours

Paulus Dunin Wąsowicz cum Raphaele Kosik colloquens miratur in eius libris, quorum actio in schola posita est, nullam fere mentionem religionis inveniri. Quando ego discipulus eram, ante plus quam quadraginta annos, id non fuisset mirabile: in manualibus ac lectionibus rarissime res ad Deum fidemque pertinentes apparebant. Hoc silentium animadverti coepique in libris scholasticis quaerere verba ad religionem pertinentia. Si talem mentionem inveni, litteram „e” (pro „elemento religioso”) in margine ponebam. Etiam ipse in dissertatiunculis, quas magistri me componere iubebant, consilio scribebam, verbi gratia: “Doctor Judym fuit vir angelicae bonitatis” et “e” in margine addebam. Mei amici hunc meum morem norant et si ecclesiam aliquam praeteribamus, dicebant:

– Specta, Nicolae, en tibi elementum religiosum!

Sine dubio Raphael Kosik limericum, quem hic subiungo, in libris suis numquam citaret, nam is alludit non solum ad cultum religiosum, sed etiam ad alias res, de quibus scriptor, pudicitiae iuvenum lectorum parcens, silet. Ceterum nota auctorem carminis, ut verum Anglum, cito aliis argumentis omissis ad statum caeli aerisque transire.

 

In a belfry, a cleric of Tours

with himself (’scuse my French) fait l’amour.

With their hair wet with sperm,

the poor townsmen affirm:

“Here, in Tours, from clear sky it will pour.”

 

Ecce idem limericus Polonice et Latine:

 

Pewien kleryk, co żył w mieście Łomży,

na dzwonnicy brandzlował się w komży.

Czując wilgoć na głowie,

lud tam ukuł przysłowie:

„W Łomży nawet w pogodny dzień pomży”.

 

Quidam clericus in campanili

masturbabat se manu subtili.

– Nostra urbs – dicunt cives –

est miraculis dives:

caelo limpido madent capilli!

Nicolaus Simonides

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae