De Americo Vespucci (
De Americo Vespucci (n. a. 1454- m. die
22 Febr. 1512)
Haud dubie Christophorus Colombo omnibus
laudibus dignus est quia, etsi inopinate, novum mundum, ut
dicitur, anno 1492 invenit. Sed huic viro semper persuasum erat
se ad quasdam Asiae regiones pervenisse. Res omnino aliter se
habebat, sicut alii navigatores pedetemptim animadverterunt. Ille
autem, qui eas terras recens inventas non ad Asiam, sed ad aliam
orbis terrarum partem spectare clarius intellexit, fuit Americus
Vespucci, Florentinus, qui die 22 Febr. 1512, nondum sexagenarius,
mortuus est.
Pauca de Americo scimus. Certa sunt haec: anno 1454 natum esse
et usque ad annum 1491 vitam Florentiae degisse mercaturae
deditum. Ineunte mense Martio a. 1492 in urbe Hispali Americum
fuisse constat, ubi suum tirocinium navale coeperit, ex hominibus
eorum itinerum iam peritis attente auditurus omnia, quae ad
maritima pertinerent itinera et nova inventa. Sunt qui putent
quattuor itinera ab Americo suscepta esse; de duobus dubitari
haud potest. Nam die 18 Mai. 1499 ab Gadibus unâ cum Alfonso de
Hojeda, navarcho quattuor navibus praeposito, profectus erat et
ad Guianam pervenit indeque ipse duarum navium navarchus factus
in partem Oceani meridianam versus navigavit usque ad ostium ‘Amazonii’
fluminis et sextum latitudinis gradum attigit. Altero itinere,
quod die 13 Mai. a. 1501 ab Olisiponte (in Lusitania) susceperat,
Americus longius iter fecit et ad quinquagesimum latitudinis
gradum pervenit, pro certo habens eas terras non Asiae esse, sed
vere novas. Ex italico sermone in Latinam linguam conversum est
opusculum quoddam, cui titulus ‘Mundus Novus’, quodque anno
1503 Florentiae in lucem prodiit. Qui textus legi potest:<http://la.wikisource.org/wiki/Mundus_Novus>
Martinus Waldseemuller, geographicarum peritus
rerum, huius Florentini viri praenomen aptissimum aestimavit,
quod novis terris adtribueretur. Inde factum est ut ‘America’
appellarentur omnes terrae, quas saeculo XV exeunte et XVI
ineunte viri quidam, quos inter Americus ille, ardenti animo
miraque fortitudine praediti, invenerunt atque explorarunt.
Scripsit Victorius Ciarrocchi
|