PATRICIVS HIBERNICVS
PATRICIVS HIBERNICVS
Patricius, qui Hiberniae (Ireland)
futurus erat apostolus, Maiore in Britannia nondum Anglo-Saxonica
natus est anno fere trecentesimo octogesimo quinto (385). Iam
antiquitus memoria eius celebrabatur die septimo decimo mensis
Martii. Memoriae proditum est Patricium puerum sedecim annorum
incidisse in manus praedonum adhuc paganorum, qui non raro
veniebant e propinqua Hibernia, quam incolebant Celticae gentes
Hibernorum atque Scotorum. Ibi pascendis gregibus praepositus,
iam tum futurae sanctitatis specimen praebuit: fidei namque
divinique timoris et amoris spiritu repletus, antelucano tempore
etiam hieme ad preces Deo fundendas impiger consurgebat.
Bis quidem conatus erat inde fugere, sed non
ei contigerat. Tertio tamen, post sex annos servitutis, liberatus
est. Suam indolem secutus spiritualem vocemque divinam,
desideravit amplecti statum clericalem. Sacris lectionibus, etiam
Autissioduri (Auxerre) in schola sancti Germani, longo se
tempore cum exercuisset, sacerdos consecratus est Tum contulit se
in Italiam etiam eo fine, ut insulas viseret Tyrrhenias, ubi
multa erant claustra monastica.
Patricius inde traditur in Hiberniam
revertisse, ut illic pergeret opus nuntiandi evangelii, idque
mandato ipsius papae Coelestini, qui illum sacravit episcopum,
successorem Palladii, primi Hiberniae episcopi. Illo in munere
mirum quot vir apostolicus mala, quot aerumnas et labores, quot
pertulerit adversarios. Dei tamen afflante benignitate, terra
illa, idolorum antea cultrix, eum mox pradicante Patricio
fructum dedit, ut Sanctorum Insula mox appellaretur. Permulti ab
eo tribus Celticae baptismali sunt lavacro regenerati, episcopi
et clerici plurimi ordinati, virgines ac viduae ad continentiae
leges institutae. Armachanam (Armagh) sedem, Romani
Pontificis auctoritate, totius Insulae metropolim constituit
eamque sanctorumque reliquiis ab Vrbe allatis decoravit. Supernis
visionibus, vaticinii dono ingentibusque signis et prodigiis a
Deo exornatus adeo refulsit, ut longe lateque Patricii se fama
diffunderet.
Praeter quotidianam localium Ecclesiarum
sollicitudinem, invictum ab oratione spiritum numquam relaxabat.
Humilitatis eximius cultor, apostolico more a manuum suarum
labore non abstinuit. Assiduis tandem curis pro Ecclesia
consumptus, verbo et opere clarus, mortem traditur obiisse anno
quadringentesimo sexagesimo primo (461).
Sepultusque est apud Dunum (Down,
postea Downpatrick) in regione Vltoniae (Ulster).
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|