Annus
2 0 1 2


De Lilybaeum reditu

De Lilybaeum reditu

Ut revocarem in mentem locos, colores, odores Siciliae Occidentalis ubi vixi pueritiam meam, cum iam fecissem itinerarium de urbe Americana celeberrima velivolo societatis Italicae ad stationem velivolorum quae appelatur Punta Raisi, volui peragere ultimam partem itineris in vehicolo ferrato de Panormo ad Lilybaeum.

Oblivisci non possum illam diem, XXV Maium MMVIII, diem iam calidam veris et diem festum Corporis Domini. Cum essem in vehiculo, postquam saccos deposuissem, poteram dum curro per vias ferratas videre quomodo Panormum mutaretur per tempus pariter ac loci positi extra urbem. Magnae domus compluribus tabulatis et cenaculis et tabellae nuntia venditorum pervulgantes praevalebant apud itinera ferrata. Quod non mutavit contra erat rus vitium antibus semper cultum, hoc momento temporis floridis et viridibus. Haud dissimiliter veteres domus latifondorum, quae se extendebant usque ad mare, patebant una cum antiquis castellis dominorum iam derelictis. Fenestrae nixus, agnoscebam odorem terrae meae,mixtum rosarum et tzagararum. Quadraginta annis post, recordationes infantiae meae indelebiles emergebant atque suavitates urbis meae, Lilybaei.

Ad itinerarium peragendum de Panormo ad Lilybaeum non elegi viam erratam principalem sed secundariam, quae appellatur Milo, ut eo magis gauderem paulatim meo itinerario, ita haec postrema pars huius non minus adfecta mirabilissimis motibus animi patuit: ante oculos meos dilatabantur multiplices antes et copiosae, variis aspectibus: depressis vel editis. Cum perveni denique Lilybaeum neminem inveni in statione quia hic eram solus et parentes omnes erant in natione Americana. De statione incepi ambulationem meam ad centrum per viam principalem, quae appellatur via Roma; hoc centrum praesentabat eadem aedificia aeque atque illa temporis veteris. Statui devertere apud deverticulum vicinius, et, positis saccis, egressus sum ad vias principales et secundarias perscrutandas. Extra moenia, ad Orientem urbis, cognovi vetus opificium ad vinum elaborandum, saeptum abietibus et muris lapideis. Defatigatum tempore, hoc aedificium stabat fixum cinctum cantu stridente cicadarum , amplexum fragantia repleta suavissimo odore resinae et iasmini. Memini deambulationes vespertinas cum amicis nos birotis vehentes, lavationes nostras in aquis litoris, quod appellatur Canottieri, aestate, Syrium rubrum urens saxa dura se emergentia in imos aquarum velut monstra immania, salem qui subsedit in sinibus eorum. Pervesperi domum redibamus rubentes ut cancri, postridie pellem alteri alteris detrahebant quasi esset pulamen. Quam pulchrum et beatum currere apud ripas, quam dolens res quod caderemus de birotis lacerantes cutem crurum nostrorum! Occasu, volui commorari in solis occidentis visu, dum de fluctibus venit levis et lenis aura. Quam longinqua erat America! Verum est: unquam oblivisci nos terram nostram non posse. Hic est verum mundi centrum. Plerique migrantium iuvenes plerumque erant cum iter eorum ad Americam inceperunt. Illic novam linguam didicimus, ad operam nos dedimus, facti sumus sodales collegiorum, domuum nostrarum in possessione fuimus. Radices posuimus, sed non memoriae neque morum. Dum mente eo ad praeteritum, odor maris se miscebat odori ligni vino imbuti quod dolia vetera servabant diligentissima cura in opificio extra moenia posito. Lilybaei, fabri cuparum, mense Maio, renovant vetera dolia vacua, poliunt ea in interiore ut accipiant novum vinum. At novissima dolia, posita saepe apud ripas, non minus exspectant dies vindimiae. Statim cognovi odorem vini et ligni, qui levis se tollebat ad nubes sericas et, factus resinosus, se miscebat stridori runcinae et se expandebat postremo per angiportus silice constratos. Ad finem temporis postmeridiani, mater mea parabat solana tuberosa elixa, solana lycopersica, caepas, olivas, quae, oleo acetoque omnia condita, consumebamus in ripa.

In Americana natione nitabamur ut memoria et mores patriae servarentur, adeo ut societates constituerentur quae ferrent auxilium novis migrantibus; hic etenim modus agendi, optimus miserrimis, favit ingressui magis magisque augenti gentium ad eandem nationem. Ut bene potest intellegi, Italica gens, quoad se, cum saccis materialibus ducebat secum omnia quae pertinebant ad mores: alacritatem, honestatem, cibum, et artem Musarum.

Dum cogito de his rebus per vias Lilybaei, odor tenax maris et vini stomachum pervellit; inde redivi ad deversorium ubi vespertina epula sumerem. Post hoc, egressus sum, allectus sollemni evento: nam sciebam die festo pompam dicatam Corpori Domini instructuram esse. Ita viam inivi, et ambulans ad pompam quaerendam, in eam incedi: eam inveneram in una ex viis veteribus Lilybaetanis, quae appellatu via delle Sirene. Ex eo deduxeram pompam ituram esse ad cathedralem, finem itinerarii sollemnis. Quos mirabiles motus animi passus sum ante hoc spectaculum unquam oblitum! Animadverti super aditus, in medio ornamento exemplaribus rosarum formato, inter fenestras Aetatem Mediam recordantes et formas Ghoticas, domuum patriciarum nidum fecisse hirundines. Historia rerum unquam destitit morari in viciniis, saxis muscivis, luminibus viariis robiginosis, nigris tegulis positis super tecta et turres campanarias, omnia quae manent temporis captiva. Ex improviso cantus sollemnis venit ex cathedrale; dulcissimae notae ortae sunt ex organo, dum umbrae et tenuis splendor vespertinus subsistit in filicibus geraniisque vestibula ornantibus. Mirabile visu erat inceptum sollemnis incessus: duo ordines puerorum puellarumque movebantur in primis, postea sequebatur archipresbyter cum parvulis clericis ambulantibus lateribus utrisque eius, qui ture sufflabant. Archipresbyter, interea, extollebat, in aureo ostensorio custoditum, Corpus Domini. Deinde multitudo lenta et silens incipiebat iter in praecatione defixa.

Cives, stantes in podiis ornatis stragulis sericis pulcherrimis,iaciebant folia olentissima rosarum. Alter odor consuetus cerei et rosae incitavit memoriam meam. Mense Maio, Lilybaei, villae, horti, vestibula, aediculae, rubescunt rosis florentibus multis coloribus, adeo ut dies et noctes imbuantur hac dulcissima suavitate. Cum pompa ingressura erat in aedem, statim musici inceperunt canere ad harmoniam. Non procul ab hoc loco, faciem Sanctissimae Virginis visum est adhaerere pulchritudini scenae, quasi vellem gaudere ea. Nihil aliud nisi somnium mirificum fuerunt horae et momenta quae transiverunt usque ad occasum, de mane ad vesperum!

Cum redivi ad deversorium, illa die, ut consumerem epulum vespertinum, volui iubere cibum proprium regionis mihi comparari, id est speciem funiculorum farina subacta conditorum suco solanorum lycopersicorum; caput caenae quod non oblitus sum comitari vino mero et albo, proprio regionis. Nullum impedimentum dum sumo caenam quin cogitarem de vita mea praeterita … Iuvenis eram cum mutavi locum nativum pro America, ubi maximam partem vitae meae vixi. Alteri sunt Americani et alieni a moribus nostris: omnibus arte factis (seu rebus primariis seu secundariis), materia artificiali genita ex elementis petrolei et eius derivatis semper utuntur. Alter modus vivendi mihi est; Italicus reapse sum!

Et cum dico res fieri ab eis arte, dico artem non naturae sed hominis: homo sequitur naturam et facit secundum harmoniam, quae est regula formositatis et non frangit nec visum nec appetitus corporis. At si homo non sequitur naturam, fallit intentionem et deturpat omnia secundum imaginationem suam falsam, quae volvitur ad se, separata a natura, et invenit monstra, quae sunt voces et pulsus conscientae derelictae in summa stultitia, adeo ut actus creationis suae sint et fiant phantasmata vel “idola mentis” funesta.

Si natio quaevis separatur a natura, id est a regula Harmoniae, cadit ex consequentibus in maximum artificium, quod est artificium non naturale mentis: ex eo venit contaminatio vitae et pertubatio omnium partium corporis nostri, mentis valdissime (potentia humana non ex robore corporis, ut censet Spinoza, sed ex mente).

Lilybaei, olim, diebus festis, parentes consueti erant ad se congregandos domi avi, ubi convivium apparabatur, animatum musica et optimo vino domi confecto. Dum mulieres parant prandium, homines contra exspectabant in atrio et pueri currebant huc atque illuc. Mihi sunt multi consobrini, proximi et longinqui. Avus, gravis, statuarius, magna copia pilorum super labra superiora, stabat, et videbatur sicut rex in solio, felix et contentus progenie sua.

Contra in urbe Americana rarius hoc fiebat; ibi separatus a patria Mediterranea, mores non sequebar, et omnes manebant plerumque vinculis operum eorum capti.

Postquam caenam sumpsi, volui stare in conclavi, aperui fores, incepi adspicere undique: podium erat super plateam. Coelum lucens astris mirabilissimis cingebat tholos Doricos cathedralis.

Eo momento cor meum captum est aere levi magicae fascinationis quae revocavit in mentem declarationem amoris mulieri, quam postea duxi uxorem. Memini id fecisse cum aequarem illam coloribus  purpureris rosae:” Similes rosae genas tuas blanditus sum purpureas … Similes guttis rosis oculi tui resplendebant … Labia tua sapiebant fragrantiam tzagararum, velut in somnio amoris generosi”.

Antequam clauderem fores, volui tollere ad coelum poculum optimi vini Lilybaetani pro amore, coloribus, saporibus regionis meae et vita iuvenum qui opus suscipere possint in terra eorum.

Scripsit Joannes Teresi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae