Gobekli Tepe antiquissimum adhuc monumentum repertum
Gobekli Tepe antiquissimum
adhuc monumentum repertum
Longo tempore
necesse fuit ut homines fabulas religiosas de origine mundi
recusarent. Nam praehistoria generis humani est scientia recens
quae praecipue originem suam ducit ab investiganionibus a Boucher
de Perthes anno 1844 adhibitis qui juxta urbem Abbatis villam (Abbeville)
in Francogallia septentrionali instrumenta silicea primitiva in
lapidicinis reperuit jacentia cum ossibus animalium extinctorum.
Paulatim varios gradūs evolutionis humanae descripti sunt et
anno 1865 haec nova vocabula: palaeolithicum et neolithicum ab
archaeologo anglo domino John Lubbock ficta sunt
Palaeolithicum
sive aetas veteris petrae duravit quoad homines erant venatores
sequentes greges mammuthorum et tarandorum aut viventes in
speluncis. Illis temporibus crusta glaciei duo kiliometra
praealta Europam septentrionalem tegebat et steppa frigida et sicca
usque ad Proximum Orientem patebat. A 12 000 a. J.C., temperies
calidior paulatim facta est , glacies diffusa est et multis
plantis iterum florentibus, homines ad agriculturam se
converterunt. Postea, secundum theoriam assuetam, populis
crescentibus, urbes ortae sunt in quibus templa aedificata sunt
ad nova numina colenda quae agriculturam tuerentur et sacerdotes
creati sunt qui haec templa ministrarent.
Usque nuper res
sic apud archaeologos se habebat et ratione logicā uti videbatur
postquam archaeologus australiensis Vere Gordon Childe qui
placitis marxistis favebat anno 1925 vocabulum « Revolutio
Neolithica » conceperat: i.e. primum accidit mutatio
in nova ratione operum et frugum creandorum (in « modis
productionis » qui dicuntur) et technologiā,
secundum mutatio in ideologiā (i.e. religione) facta est.
Sed mirum inventum abhinc 5 annis ab archaeologis
germanis in Turcia septentrionali repertum est quod haec omnia in
incertum revocat. In Gobekli Tepe (turcice : « mons
umbilici ») inventi sunt adhuc 4 circuli tabularum
petraearum in terra erectarum (media ratione 3 m. altarum et 9000
kl pendentium) et diversis animalibus (scorpionibus, vulpibus,
leonibus, serpentibus etc
) exsculptarum. Monumentum plus
minusve simile est illo clarissimo circulo petrarum erectarum
nomine Stonehenge in Britanniā meridionali sito. Sed si pars
antiquissima illius monumenti anglici ante MMM annos a. J.C.
facta est, aestimatio vetustatis (vel datatio) partium
antiquissimarum Gobekli Tepe ostendit eas circa
11 500
annos a. J.C. factas esse! Non solum hoc significat Gobekli Tepe
esse antiquissimum monumentum totius orbis terrarum sed etiam ab
hominibus aedificatum esse qui nondum vasa fictilia faciebant,
nec animalia mansueta (capras ,oves, boves) pascebant, nec in
domibus perennibus vivebant nec
praecipue agros colebant.
Plus quam 500 homines putantur per multa
saecula ad Gobekli Tepe aedificandum laboravisse qui tantum carne
dorcadum et granis cerealium insativarum vescebantur. Tantae
molis erat tale condere templum! Situs archaeologicus est enim 20
metris altus et 9 hectaris explanatus, tamen circa 8000 annos a.
J.C. sub ingenti tumulo terrae de industriā sepultus est et sic
integer posteritati remansit.
Cur et quomodo homines praehistorici
« venatores carptores » tam ingens monumentum
facere potuerunt? Initio annorum 90 praehistoricus francogallicus
Jacques Cauvin hanc thesim proposuit: novus deorum (vel dearum)
cultus necessitatem hominibus attulit ut congregarentur ad
caerimonias celebrandas et sic novas rationes ciborum
adipiscendorum et laboris communis componendi invenire debuerunt.
In hac regione Crescentis Fertilis per immensas areas jam
nascebatur aliquod genus tritici primitivi quod, secundum
investigationes recentes de ejus ADN, origo est omnium triticorum
sativorum modernorum. Nunc putatur Agriculturam fortasse juxta
Gobekli Tepe paulatim ortam esse quia homines novos ritūs facere
cupiebant quorum participes ad hoc centrum religiosum e tota
regione veniebant. Hoc significat aliquam mutationem conscientiae
priorem quam mutationem technicam evenisse.
Adhuc difficile est dicere quae fuerint.
Fortasse agebatur de primo sensu religioso collectivo ad multos
populos et non tantum ad unam tribum pertinenti. Homo non tantum
pane vescitur
Scripsit Marcus Provincialensis
|