Prudentia matutina
Prudentia matutina
Omnibus fere plaudentibus, quidam grex indagatorum in Isräel,
hominibus vero non modo drosophilis scrutatis, narrat eos corpore
reddi tenuiore, qui tortam socolateam bene mane sumant. Sumpta
enim ientaculo sescentorum caloriorum, quae dicuntur, e mille
sescentis cotidianis, placenta haec famem arcere invenitur. De
hormonte quidem temperando agitur quod ghrelin vocant,
dulcia scilicet proteinis iuxta modum miscendo, ut minuatur cibi
desiderium. Quod hormon usque nuper omnibus, adhuc compluribus
penitus ignotum; licet vetus est illud ‘ientetur ut imperator’.
Ad vivum tamen ne reseces adagium. Nonne Georgius Quartus summo
mane esse olim aspectus est ‘duas columbas, tria copadia
bubula, tres partes lagoenae vini Moselliani, unum poculum vini
spumosi, dua Lusitanici, unum coniaci’? Qui unum intra annum,
mortuus est. Quamquam non hoc tantum ipse peccare videtur, quod
praetermisit et socolatam.
Scripsit fr. Thomas Crean
|