Annus
2 0 1 2


In urbe Kerch,

In urbe Kerch, in paeninsula Chersoneso Taurica (hodie Crimea) sita

Iam saecundo saeculo Romani cum illorum locorum gentibus frumenti, fictilium, vestium et magni praetii rerum commercium faciebant. Imperio Romano a barbaris deleto, ea loca ad inopiam redacta sunt; ad pristinum splendorem redierunt cum Veneti primum et Genuenses postea illic colonias condiderunt: inter Europam et Asiam commercium frumenti, pellium, mellis, sericorum, piscium, materiae, salis et mancipiorum factum est. Saeculo XIX (1853-55) bellum feliciter tulerunt Turcae, Gallici, Anglici et Pedemontani contra Russiam, quae Haemi montis regionem occupatura erat. In urbe Lutetia (1856) pax composita est; occasione data, Pedemontii gubernator Cavour apud ceterarum Europae nationum legatos atque reges de Italiae unum faciendae necessitate contionem habuit.

Multi postea ex Italia in Chersonesum Tauricam migraverunt, agrorum feracitate praesertim allecti, fuerunt etiam qui naves aedificaverunt, qui nauticis muneribus functi sunt, qui argentarias et sodalicia infortunatis reficiendis creaverunt. Regimen communisticum cum advenisset, Italici agricolae agros Kolkozianos (quibus “Sacco et Vanzetti” nomen datum est) communiter colere coacti sunt. Stalino imperante, Italici, cum fascistae delatores habiti essent, bonis privati, in quandam Asiae regionem, quae Kazakhstan appellatur, relegati sunt. Kruscev, cum Stalino successisset, Italicis illuc redire unde relegati erant concessit. In urbe Kerch hoc tempore 400 circiter Italici vivunt, qui Russice et Italice loquuntur. Aliquando congregantur et Italicam linguam, a maioribus traditam, melius discere conantur. Queruntur autem quod, relegati cum essent, damnum non sartum sit neque cives Italici habeantur. De hac re Presidi italico Napolitano epistulam scripserunt.

Scripsit Domenicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae