Quo nunc eamus?
Quo nunc eamus?
Lepida simulque gravis fabula operis filmici
expositricis Libanensis Nadine Labaki quae primas partes feminis
vici rustici tribuit ad novas neces hominum vitandas congregatis.
Quae res efficta in quodam pago Asiae Occidentalis tragediae
Graecae modo incipere videtur: feminarum turba nigris vestimentis
ad sepulcretum incedunt, deinde bipertitae aliae alio discedunt;
nam Islamicorum sepulcra divisa sunt a Christianis.
Feminae post tot luctus coniugum et fratrum
coniunctam exsistentiam quietam elegerunt cum homines constanter
arma capere parati essent. Dummodo eos a proeliis deterreant
statuam Virginis simulant lacrimas cruentas effundere; nulla re
effecta mercede in pagum conducunt aliquas Russiae saltatrices ad
viros delectandos, sed proelia inceptura sunt. Nam, occiso puero
Christiano in oppido, quamquam longe a pago, alter frater vult
eum ulcisci, sed mater ei pedem sauciat ne domo exeat et cadaver
aliquantum temporis celat. Deinde contione omnium advocata per
sacerdotem sive Islamicum sive Christianum a feminis mixtis
medicamentis omnium generum stupefactivis crustulis oblatis,
impediunt ne conventus in rixam mutetur dum illae omnia arma a
latebris auferunt ne a viris inveniantur. Tandem ad extrema
remedia descendunt; suam quaeque femina religionem mutat: viri
coacti necessitate inter se reconciliantur. Exeunte fabula
universi exsequias pueri celebrant; sed apud sepulcretum incerti
consistunt; in terram utrius partis eum sepeliant ? Christianae
an Islamicae? Quo nunc eamus?
Opus filmicum res tragicas miscet scaenis
comicis cum melodiis illius gentis in recessu; spectaculum omne
excitat spectatorum studium atque eodem tempore iucundum evadit;
feminae pacis studiosae Lisistratam et Antigonem apud Graecos et
Sabinas raptas apud Romanos revocant.
QUO NUNC EAMUS? (Et maintenant
on va oł?)
FRANCOGALLIA LIBANUS 2011
Expositrix scaenarum: Nadine Labaki
Scriptores scaenarum: Nadine Labaki, Jihad
Hojeily, Rodney Al Haddad
Histriones maximi momenti: Claude Msawbaa,
Leyla Fouad, Antoinette El-Noufaily, Nadine Labaki.
Genus tragicum et comicum.
Scripsit Lydia Ariminensis
|