MARCELLVS ROMANVS
MARCELLVS ROMANVS
Trigesimus
Romae episcopus Marcellus Ecclesiam rexit tempore non facili, nam
proxime post cruentam persecutionem Diocletianeam, quae rem
Christianam profunde quassa erat. Anno trecentesimo sexto (306)
Maxentius rerum potitus est Romae, in Italia, in Africa
proconsulari. Quia Christianis satis favebat, clerus populusque
Romanus post diutinam – quia trium et semissis annorum –
sedem vacantem, denuo potuit eligere episcopum. Pontifex creatus
est presbyter Marcellus, qui annis illis anteactis videtur
eminuisse in servanda re Christiana.
Marcello
papae multa erant decernenda, in primis vero de lapsis vel etiam
relapsis sive eis, qui mortem timentes, inter persecutionem semel
vel pluries diis sacrificaverant imperialibus. Statuit esse
recipiendos in communionem solum eos, qui congruam poenitentiam
non respuissent. Non defuerunt tamen, qui hanc regulam iudicarent
nimis rigorosam, unde multos in populo habuit adversarios, qui
non abstinebant a movendis tumultibus etiam cruentis.
His omnibus, sed
etiam aucta re ecclesiastica, permotus Maxentius expulit
Marcellum in exsilium,speciem apponens perturbatoris. Ibi mortuus
est anno trecentesimo nono. Corpus eius relatum est Romam, ubi
positum est in cartacumbis Priscillae in via Salaria, quae cum
pertinuissent ad campum privatum, non erant confiscatae inter
persecutionem.
Aucto numero
fidelium in Urbe, condiderat Marcellus novos titulos seu
parochias. Illustrissimam vero Lucinam matronam Romanam hortatus
erat, ut heredem eius bonorum ad viam Latam sitorum (Via del
Corso) faceret Eccesiam. – Insuper pie traditur Marcellum
iussu Maxentii missum esse in catabulum, ut bestiarum, quae
publice alebantur, curam sustineret. Ibi Marcellus assiduis
ieiuniis et precibus novem menses mansisse dicitur, parochias,
quas praesens non poterat, visitans per litteras. Inde ereptus a
clericis, hospitio recipitur a beata Lucina, in cuius sedibus ad
viam Latam dedicavit ecclesiam, quae hodie titulo sancti Marcelli
nominatur.
Scripsit fr. Benedictus Huculak OFM
|