Valetudo Hugonis Chavez ingravescit
Valetudo Hugonis Chavez ingravescit
Incertum est, an Hugo Chavez, qui propter tumorem malignum
denuo erat secatus, iterum munus praesidis initurus sit. Nam
valetudo eius, qui in certamine suffragatorio declaraverit se
plane esse refectum, denuo ingravuit. Ob viam spiritus
inflammatam rem esse summo in discrimine Nicolaus Madurus,
praeses vicarius Venetiolanus, qui hoc tempore Havannae versatur,
nuntiavit.
Se die dominica cum praeside esse collocutum; quem se plane
hortatum esse, ut populum de sua valetudine certiorem faceret.
Quae cum esset etiamnunc in ambiguo, robur tamen eius et animi et
corporis tantum esse, ut hoc discrimen posset superari.
Si Chavez, qui mense Octobri iterum praeses creatus erat,
IV.Id.Ian. alterum praesidiatum inire non poterit, denuo
suffragia fieri necesse erit. Chavez, antequam in Cubam profectus
est, Madurum successorem delegerat, cui partem potestatis suae
iam nunc concessit. Ita labores minui, quos ferret in munere
fungendo.
Sed adversarii praesidis sperant eo facilius fore, ut victores
e suffragiis exeant, si Madurus praesidiatum petat.
Scripsit Volfgangus Austriacus
|