Civitates Unitae,
Civitates Unitae, ubi pyroboli
veneunt tam copiose quam hamburger
Caedes caedem renovat. Quare iterantur?
Quare animos ad breve tempus movent sed paulo post animi rursus
componentur? Quare mortui vivos non interrogant? An potius vivi
paulatim audiendi sensum amittunt? Arma vestium ornamenta
videntur esse, ornamenta necessaria. Ante omnium oculos western
personae sunt, quae tam multas pelliculas implent. Tempus
praeterit, novae res mundum mutant, sed consuetudo secum arma
ferendi in Civitatibus Unitis non mutat.
Historia docet. Ex Europa post Columbi
itinera adversus Mundum Novum Anglici migraverunt, qui nova
praecepta religiosa probaverant, praecepta severa (oculus
pro oculo, dens pro dente), in quibus aliquid violentiae
insitum erat. Huc accedit quod migrantes arma utilissima
putaverunt ad se defendendos in terra nova, periculis plena et
contra populos ibi viventes, qui privabantur et rebus et
libertate. Altera manu Biblia, altera pyrobolum migrantes
agitabant. Necare, aut necari, naturae conveniens
eis visum est, quasi in DNA semen violentiae
incisum esset. Facultas arma secum ferendi etiam in Civitatum
Unitarum Constitutione inscripta est, eo consilio ut cives semper
parati essent ad libertatem defendendam contra Anglicos, qui in
eis terris colonias constituerant.
Opificia armifera, ergo, magis magisque arma
ad abundantiam civibus semper praebuerunt, et ea quae in bello
adhibentur, magnas pecunias possessoribus afferentes. Isti (lobby
Anglice) legislatoribus instant qui, nova caede moti, de armis coërcendis
legem ferre conantur. Dubium est quin Obama eis feliciter obstare
possit. Pecunia pluris potest quam caedes et lacrimae.
Scripsit Dominicus Caveosanus
|