Annus
2 0 1 2


Non solum puniendi sed etiam educandi discipuli

Non solum puniendi sed etiam educandi discipuli

Insolitum quod in quadam Lucaniae schola evenit: LXXIV discipuli, cum thermosiphone uti non possent (suo munere non fungebatur, sed paulo post functurus), praefecti scholae iniussu, scholam deseruerunt. Quod cum agerent, scholae auctoritatem neglexerunt, cui parentes liberos tradunt, et sibi periculum iniecerunt. Scholae praefectus, una cum sacerdote docente et urbis praefecto, parentibus convocatis, decreverunt ut discipuli effrenati non a schola amoverentur (quod sine dubio eis gratum fuisset) sed in coemeterio et in carcere minoribus apto per quattuor dies operam darent. Hoc modo schola munere educationis functa est, discipuli se erravisse intellexerunt.

Aliquid simile ei, qui haec scribit, accidit eo tempore quo docebat. Nonnulli discipuli, qui computeri usu instituebantur, spherulas, in “mure” (anglice “mouse”) sitas, amoverunt; detecti sunt et, parentibus convocatis, hoc decretum est: ut per septem dies in scholam, paulo antequam signum intrandi daretur, adirent et a subselliis pulverem abstergerent; hoc quoque decretum est, ut scripta nonnulla, quae ad probos mores pertinerent, legerent, per summa scriberent et condiscipulis referrent. Quod feliciter evenit.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae