Intervista a robero spataro 10/
Linguam maiorum Latinam etiam apud Twitter suo
munere fungi
Andrea
Tornielli Dominum Robertum Spataro, Secretarium Pontificiae
Academiae Latinitatis, a Benedicto XVI nuper conditae,
percontatus est.
Datis litteris motu proprio de condenda
Pontificia Academia Latinitatis, Benedictus XVI vult in lucem
proferre quomodo hodierno tempore extenuatis humanarum
litterarum studiis, grave periculum adsit
levioris linguae Latinae cognitionis, quae in curriculis
philosophicis theologicisque futurorum presbyterorum quoque
animadvertitur. Intra Vaticanum (Vatican
Insider) percontatus est linguae Latinae peritum Salesianum
Dominum Robertum Spataro quem Summus Pontifex novae Academiae
Secretarium hodierno die elegit.
Domine Roberte, quid significat
aetate qua rete sociale Pipitorium (Twitter)
praevalet, ut Academia pro lingua Latina condatur?
Nonne periculum est ne res temporis acti desiderium videatur?
Primum respondeo animadvertens Twitter
celeris communicationis instrumentum esse; linguam Latinam
attamen pro recentioribus comparatam, ad cognitionem aperiendam
quadam brevitate uti solere. Exempli causa cum Anglice dicam
the corruption of the best one is horrible,
Latine tria verba sufficiunt: corruptio optimi
pessima. Lingua Latina ea est, ut multum adiuvet quod
perspicue accurate breviterque cogitetur. Tamen praecipua causa
cur Sancto Patri persuasum sit ad hanc Academiam condendam, vel
gravior esse videtur. Non posse nec debere vinculum frangi cum
radicibus humanitatis lingua Latina enuntiatae, apud Graecos
Romanosque exortae, quae apud Christianos floruerit, aetate qua
Litterae Humanae restitutae sint, altius perspectae, quae
scientiae sapientiae Christi doctrinae bonum commune
incomparabile genuerit.
Ergo rei caput est
animi cultura
Si haec animi cultura deest, omnes
pauperiores reddimur. De morum doctrina gentium Occidentis atque
orbis terrarum aliarum regionum, pars animae rapitur. Lingua
Latina magistrorum sermo est qui numquam senescunt: Terentius
cuius praeclara sententia homo sum, Cicero ob
humanitatis sensum ac rei publicae somnium, Horatius suapte
aurea mediocritate, Livius ob virtutis exempla,
Seneca nobis praedicans suam cuique dignitatem, etiam servis,
esse, una cum ceteris scriptoribus Latinitatis antiquae,
argenteae, aureae, corrupti imperii Romani, Christianae, serae
Mediaevalis, Mediaevalis, studiorum humanitatis restitutorum,
neolatinae.
Quam Academia operam dabit? Quid effici
potest ut amplius lingua Latina evulgetur?
Academia cum sodalitas scientiarum studiosa
sit, consilia huius generis instituti exsequetur, id est
scholae, conventus, scripta edita. Praecipue in instituti lege
desideratur ac sollicitatur opera sociata cum Pontificio
Instituto Altioris Latinitatis a Summo Pontifice Paulo VI condito
anno MCMLXIV apud quod ego quoque magno honore magister sum. Est
tamen res singularis in Pontificis motu proprio quae mihi haud
ambigua videtur: in lingua Latina instituenda necesse
docendi rationes adhibere aptas ad novas condiciones.
Puto hoc pertinere ad docendi rationem naturalem
nuncupatam quae optime evenit apud scholas quae hanc susceperint.
Exemplar mihi est Academia Vivarium Novum nominata, apud quam
hic methodus adhibetur: pueri qui ad discendum a toto
orbe ad eam adveniunt post breve tempus linguam Latinam tam
perite norunt ut antiquorum scriptorum opera verborum thesauro
amisso intellegant.
Qui
nexus est inter linguam Latinam et Christi doctrinam?
Nexus
amicitiae. In Constitutione Apostolica Veterum
Sapientia Pontificis Ioannis XXIII memoratur linguam
Latinam immutabilem, ideoque certis praeceptis firmam ac stabilem
dissimiliter ac nationum sermones exstare. Quod ei potestatem
concedit mentis sensus verbis effingendi quae aliquid
perspicuitatis ac sententiae stabilitatis habeant. Ergo
lingua Latina sermo validissimus ostenditur ut sententias
communices certo modo quadam vi magna verborum differentia. Qua
re lingua est Ecclesiae magisterii praesertim in dogmatum re de
quibus ambiguitates prorsus non conceduntur, et liturgiae quo
terra et caelum conveniunt ac res humanae per se transeuntes in
res divinas merguntur, sempiternas atque ob earum maximam
perfectionem immutabiles.
Superiore
Concilio lingua Latina ab omnibus patribus conciliaribus adhuc
nota erat. Qui sermo autem Concilio Vaticano III, cum celebratum
erit?
Puto
Concilii Vaticani III celebrationem non proximam
esse. Tamen documentorum publicorum editionem typicam
manifestum est non scribi posse nisi Latine!
Conversum a situ interretiali
Stampa.it diei 10 mensis Novembris 2012
Scripsit Lydia Ariminensis
|