Crucifixistis filium meum velut Christum!
Crucifixistis filium meum velut Christum!
Animos
movit in Italia cuiusdam adulescentis mors voluntaria: se
suspendit. Imagines et verba in interretibus editae sunt, quibus
irridebatur moribus non omnino virilibus. Idem videtur in
interretia imagines suas edidisse, quibus aliquid per ludum de se
ipso dicebat; hoc modo fortasse fragilitatem suam celare volebat.
Sed ludus aliquando in horrendum facinus mutat. Quod evenit.
Hoc
tempore sumus, quo vita ipsa minoris est quam vita quae in
interretibus agitur. Quod in interretibus editur (verba et
imagines) superat quod extra retia est. Retia impunitatem et
libertatem maximam illis concedunt qui , cum falsis nominibus se
occultent, alios deridere velint. Minime istorum interest quid
haec verba et imagines efficere possint. Si SMS non communicas,
si in interretibus abes, tu non vivis, non exstas! Incertum est
condiscipuli, nominibus in interretibus abditis, aliquo modo
“amicum” ad mortem impulisse an non. Re vera in schola
maxime refert docentes discipulos maxima cum cura, intentis
oculis contemplari, ut idoneis sermonibus animos fragiles
confirment et arrogantes coerceant. Nova instrumenta (cellulae
telephoniae, Facebook …), quae humanum ingenium
creavit, instrumentum mortis non sint!
Illius
adulescentis mater, ad falsos filii amicos conversa, haec tristia
verba clamavit “Crucifixistis filium meum velut Christum!”
Scripsit Dominicus Caveosanus
|