Nuntio vobis gaudium magnum.
Nuntio vobis gaudium magnum...in urbe Vindobona
Res
novae hac in urbe nuntiantur. Constat Totius Orbis Amatoriam
Scholam Vindoboniensem, cuiusdam Suetiae mulieris Ylvae Mariae
Thompson impulsu, ibi iam conditam esse; eruditione exacta (in
verbis atque usu praesertim posita), hac arte amatoria
(resurrexitne Ovidius?) admodum periti evadunt qui, MDC euro
praetium pro eruditione cum persolvissent, in eam scholam se
ascripserunt. Singulares discipuli discipulaeque testimonium
scriptum excipiunt, quod probationem confirmat. Ut solet in omni
re fieri, sunt qui probant, qui improbant, inter quos Asexuati
Internet Decoris Societas.
In
extrema eiusdem urbis parte, amplissima Europae domus amatoria
aedificabitur, quo maiores aetate Vindobonenses tantum adire
poterunt, ne Vindobona, quae musicis clarissimis cara fuit (inter
quos Vivaldi, Mozart, Haydn, Beethoven, Schubert, Brahms, Liszt,
Mahler), ex variis totius orbis partibus permultis advenientibus
re nova allectis, “Pornovindobona” fiat atque
appelletur. Anno MMXIV singularis domus aperietur, CXX circiter
“bonae voluntatis” atque peritissimae foeminae
antiquissimo omnium munere fungentur.
Maledicentissimi
nonnulli, de quibus tacere oportet, adfirmant etiam peritissimis
sexi rectoribus opus fore; cum absint Ovidius, de quo supra
diximus, Catullus, qui suae Lesbiae varia carmina dicavit (inter
quae “Da mihi basia”, “Odi et amo”, etsi de
eadem “… in quadriviis et angiportis glubit magnanimos
Remi nepotes”), Dominicum Strauss Kahn (rerum pecuniarum
peritorum legatum in imagine effictum), Silvium Berlusconium
(gubernatorum legatum) et Petraeum (summorum ducum legatum) hoc
singulari munere functuros esse.
Non
solum humili militi laxamento opus est! Verumne?
Scripsit Dominicus Caveosanus
|