Annus
2 0 1 2


d

d.14. m.Oct. a.2012, h.15:52

Praemium pacis attributum esse auctori Sinensi Liao Yiwu

"Oportet istud imperium diffringatur"

Francofurti scripsit Oskar Piegsa, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Liao Yiwu auctor Sinensis (dicamus eum Latinę Liaonem Ivuum) in sollemnitate Ecclesiae Pauli Francofurtanae verbis flagrantibus extulit, quam funesta esset in Chinâ condicio iurum humanorum. Ivuus hôc anno honoratus est praemio pacis Coetűs Bursarii Mercaturae Librorum Germanicae.

 

Liao Ivuus in praemii attribuitione: regimen ei attulisse minas atque torturas

Is torsus est, ei minae iactatae sunt mortis, eius manuscripta ab astyphylacibus retenta sunt, eius fuga, qua petiverat libertatem, diu inhibita est – et nunc stat hôc loco: Liao Ivuus in Ecclesiâ Pauli Francofurtanâ. Vir Sinensis dissidens stat mediis in incunabulis Germanicae democratiae. Idemque est aspectu nequaquam sollemni aut pathetico. Liao Ivuus ad praemium pacis Mercaturae Librorum Germanicae accipiendum advęnit veste indutus, quae est nigri coloris modesti, expers est focalis collarisque.

Ivuus stat hôc loco calvus, barba ei non est, quamvis modo laudatione dictus sit fuisse poeta „hippianus" – at talis fuerat antequam in carceribus Sinensibus versatus est inter sordes atque bestias noxias. Orationibus praemii pacis attribuendi nulli modi musici interponuntur, vix ullo decoramento ornatur scaena egena, nullâ re nisi nonnullis floribus aliquantoque bambusae. Hôc loco, in Ecclesiâ Pauli, confiditur in potestate sermonis. Tum autem loquitur Liao Ivuus.

Praemio pacis attribuendo hodie ultimo die Nundinarum Librorum Francofurtensium septimana finitur, quae abundavit honoribus litteraturae causâ traditis. Cum praemio librorum Germanico attributo Nundinae Librorum die Mercurii sunt incohatae, die Iovis multi stupefacti sunt, quod huius anni praemium litteraturae Nobelianum attributum est auctori Sinensi Moyano.

Ab Liaone Ivuo vituperari Moyanum praemio Nobeliano ornatum

Quamvis nemo in Ecclesiâ Pauli nomine memoret Moyanum – nisi forte auri iuxta sedentis insusurrans – tamen îdem auctor praesens est. Nam hoc praemium vix potest separari a praemio alteri auctori Sinensi attributo. Cum libri Liaonis Ivui in Re Publicâ Sinensi Populari sint prohibiti, Moyani libri ibi veneunt plurimę. Cum a.2009 Moyanus Chinae repraesentator officialis iter faceret ad Nundinas Librorum Francofurtenses, Liaoni illo tempore vetitum erat, ne peregrinaretur. Salutatione suâ Godefridus Honnefelder, praepositus Coetűs Bursarii Mercaturae Librorum Germanicae, virum hodie praemiatum appellat „auctorem popularem". At Liao est auctor popularis, qui in Re Publicâ Sinicâ Populari vix inveniat lectores, cum auctores accommodatiores celebrentur vehementissimę.

Liao Ivuus brevi antequam praemium est attributum dixit Moyanum esse „poetam gubernationis". Simili cum severitate iudicaverunt artifex Ai Weiwei et membra Coetűs Pennae (Pen-Club). Inde in disputatione publicâ personae clarę distributae sunt: Hic est Liao Ivuus vir dissidens in Germaniâ bene famatus, ibi est Moyanus, cuius persona paucis diebus a poetae adhuc ignoti, sed valdę commendabilis mutata est in personam trifurciferi. Unus ab altero videtur suppleri tamquam lux tenebris: Uno augetur effectus alterius.

Cum Liao Ivuus brevi ante meridiem incipiat orationem suam habere sollemnem, circiter mille convivae invitati sedent in ordine scamnorum semirotundo Ecclesiae Pauli, quae sole perlustratur. Herta Müller advęnit, Wolf Biermann, in ordine primo nitet caput melleo-griseum ipsius Boualem Sansal, viri anno proximo praeterito praemiati. Ioachimus Gauck praeses foederalis annuntiavit se fore participem, ut Liaonem honoraret, item adventuri sunt repraesentatores dimidiae decuriae nationum – at nemo venturus est e Chinâ.

A civitate necari filios proprios

Quare e Chinâ nemo sit adventurus, hoc iam patuit laudatione a criticâ Felicitate de Lovenberg. Quae dixit Liaonem Ivuum non esse pontium constructorem, neminem, "qui nobis patefaciat Chinam ignotam, quia in opere suo efficit, ut omnes illae magnae differentiae videantur multo minores." In libris, qualis est "Dominula Hallo et Imperator agricolarum" Liao homines inducit loquentes, qui sunt faecis populi, in opere, c.t. "Pro uno cantico centumque canticis", describit tormenta captivitatis suae et pro libro nuper edito, c.t. "Sphaera et opium", iterum interrogavit homines, qui in Chinâ coguntur, ut taceant. Felicitas laudavit, quod hôc modo fieri posset, ut lector prospiceret "post siparia terrae magnae, quo animus eius resipisceret, immo perturbaretur".

His verbis Liao Ivuus adiunxit orationem suam sollemnem. Auctor narrat de Lü Peng, puero novem annos nato, qui d.4. m.Iunii a.1989 ire cupiverit ad vias Pechinenses – et sclopeto sit interfectus, victima natu minima caedis illius multiplicis circa Plateam Pacis Caelestis (Tian’anmen) factae. Liao verbis usus Laotsii philosophi antiqui dicit parvulos esse tutandos, ut servetur energia vitae. Rem publicam, quae necet parvulos suos, non exstare posse diutius.

Liao loquitur de "dictatorio Sinensi imperio magno", quod instituta sua publica ornet nomine Confutii, quamvis îdem philosophus per totam vitam exul potentes fugerit. Dicit de caede etiam inter se consensisse imperatores Sinenses, qui tam vehementer inter se discrepuerint quam Mao Zedong et Deng Xiaoping. Et queritur de annis proximis praeteritis, quos degisset in patriâ suâ, antequam a.2011 fugerit: "Miseria etiam etiamque peior fiebat, homines magis magisque obbrutescebant, cum oeconomia Sinensis in dies magis floreret."

"Suntne Sinenses adhuc homines?"

Liao haec omnia dicit linguâ Sinicâ, auditores verba legunt in theodiscum conversa. Num ira eius cognosceretur voce, si ignoraretur argumentum orationis? Liao non dubium relinquit, quid sibi sit propositum. Septies in oratione suâ dicit verbis theodiscis: "Oportet istud imperium diffringatur." Omni vice auditores minus subrident propter pronuntiatum refractum – exhilaratio eo magis deminuitur, quo diutius Liao Yiwu loquitur.

Tum subito îdem cantat, solus cum duabus lancibus sonoris, canticum, quod scripsit "matribus Plateae Pacis Caelestis". Vox poetae clarę atque fortiter pervasit silentium. Deinde ex echeis sonant soni tibiarum, illius instrumenti, quo Liao Yiwu canere didicit in custodiâ et quo canendo postquam e custodiâ dimissus est quaestum suum sibi paravit. Liao mutus stat in scaenâ, lances suas pulsat stringitque, foris venit campanarum sonitus. Denique Liao urbanę subridet, caput declinat, abit, diu antequam applausus tonitrualis in Ecclesiâ Pauli evanuit.

Libri Liaonis aliquot centum metris ab ecclesiâ remoti hôc die Saturni, quo toto tabernae sunt apertae, ferę tantis struicibus accumulati sunt quantis est nova fabula Iohannae K. Rowling. Liaonis „Relatio testium, qui detenti erant in custodiis Sinensibus" praefationem continet brevem atque amaram: epistulam, quam Liu Xiaobo vir eruditus Liaoni amico suo m.Nov. a.1999 scripserat, postquam ipse per duos menses ex ergastulo Sinensi dimissus versatus est lîber. Ibi Liu quaerit: "Suntne Sinenses adhuc homines?".

Decem ferę annis post Liu denuo in vincula coniectus est, quia reformationes postulans democraticas Chartae Octavae subscripserat. Liu Xiaobo a.2010 absens accepit praemium pacis Nobelianum, sed hac re non multa sunt mutata. Eius amicus Liao Yiwu mox aufugit ex patriâ suâ. Et nunc eius lĭber, qui ędi non potuit nisi in exilio demum, prorsus profanę positus est in bibliopolii mensâ venditoriâ.

Quae res ita ut oratio, quam Liao habuit in Ecclesiâ Pauli, est parvum quoddam miraculum modestę tectum. Quo miraculo apparet non necessarium esse, ut Liaoni Ivuo opponatur trifurcifer. Is vir splendet solo splendore suo proprio.

Hanc relationem d.14.m.Oct., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis doműsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Friedenspreis an Liao Yiwu - "Dieses Imperium muss auseinanderbrechen".

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae