Aves canorae vitâ superare non possunt nisi cantandi peritae. Nam si quae tonum non invenerit aptum, remanebit solitaria. Species fringillarum quaedam, cui nomen est scientificum Taeniopygia guttata, ex hac regulâ non excipitur. Omnis taeniopygia guttata mas pubescens quaerit melodias sibi proprias, ut benevolentiam captet dominae sibi dilectissimae.
Harum avicularum canorarum artes cantandi perquam bene investigatae sunt. Zoologi iam nonnulla sciunt de rationibus, quibus taeniopygiae guttatae discant cantilenas suas. Christophorus Olson biologus Universitatis Oregonianae Valetudinis Scientiarumque Portlandiensis hac scientiâ usus est. Voluit enim invenire, quomodo drogae valerent ad modos discendi. Ergo statuit, ut bestias experimenti participes inebriaret.
Ut hoc efficeret, aquae avibus potandae immiscuit 6% (senas centesimas partes) aethanoli. Quo effecta est portio sanguinis alcoholica 0,8 (zero – virgula – octo) partium millesimarum partium. Qui in Germaniâ deprehenditur autoraedam gubernans tantâ portione sanguinis alcoholicâ affectus, statim privatur diplomate suo gubernandi.
Fringillae inebriatae nequaquam desierunt cantando delectari. Eaedem vividê perrexerunt friguttire – „voce quadatenus fumosâ, qualis auditur e potatrinarum* frequentatoribus", ut ait Christophorus Olsen. Nam aves numerum amiserunt, earum cantus minus consideratus erat cantu sobriarum.
Sed multo magis quam dissonantiâ fringillarum inebriatarum investigatores sollicitantur eo, quod taeniopygiae guttatae iuveniles effectu alcoholis pauciores discunt cantilenas novas. Scientistae enim disquisiverunt, quatenus modus discendi talium avicularum 40 (quadraginta) dies natarum, quae modo demum a parentibus erant desuefactae, mutaretur dato aethanolo tricentesimali**. Per 90 (nonginta) dies aves iuveniles acceperunt aquam alcohole infectam, et investigatores hôc spatio temporis receperunt avicularum cantûs.
Mox cognoverunt, quam vehementer fringillae iuvenes inebriatae differrent a sobriis: Christophorus: "Aves iuveniles" inquit „solent multum balbutire, etiam friguttire sequentias tonorum absonas conatae paulatim inveniunt melodiam sibi propriam". At fringillas inebriatas evidenter minus paratas esse ad conandum et usque ad diem vitae 55um (quinquagesimum quintum) nihil invenire nisi cantilenam simplicem.
Ofer Tchernichovski zoologus Universitatis Urbanae Neo-Eboracensis: "Stupefacti sumus" inquit „quam maturê alcohol valeret ad aves adultas. Haec est prima disquisitio, qua inventum sit, quomodo droga valeret ad processum discendi perquam bene investigatum."
Christophorus eiusque grex investigatorius putant alcohole deminui cerebri creativitatem et flexibilitatem. Christophorus: "Cum adoleverint, taeniopygiae guttatae non iam solent invenire novas melodias. Ergo fortasse detrimentum alcohole effectum remanebit perenne." Grex Christophori nunc vult invenire, num aves fiant alcoholi obnoxiae et num eaedem perrecturae sint novas melodias excolere, nisi iam alcohol acceperint.
Haec symbola primum publicata est a.2012 in periodico, quae appellatur New Scientist.