Annus
2 0 1 2


07

d.07. m.Oct. a.2012, h.15:20

Dux gregis scelesti

Cives Montis Regii timere ultionem Mafiae

Iste habebatur pro Canadae archi-mafioso potentissimo: Vitus Rizzuto e custodiâ US-Americanensi dimissus in patriam suam revertit. Astynomi Montis Regii videntur nunc timere viri 66 (sexaginta sex) annos nati ultiones. Nam îdem nonnulla nomina est exacturus.

 

Astyphylaces Monte Regio in urbe Canadianorum versantes (m.Nov. a.2010): Disquisitio homicidii in casu Nicolai Rizzutonis facta

Monte Regio ex urbe Canadianorum – Cum quidam dux mafiae Canadianae e custodiâ Americanensi dimissus sit, Montis Regii astynomi valdê timent, ne îdem curaret scelera ultionis causâ committenda. Complures astynomi rei periti dixerunt timendum esse, ne Vitus in Canadam reversus ulcisceretur cognatos et sodales interfectos. Testibus astynomis diurnarii Canadiani rettulerunt mafiosum 66 (sexaginta sex) annos natum facinora in gentem suam commissa non praetermissurum esse inulta.

Cum Vitus in custodiâ Americanae Civitatis foederalis Coloratae detineretur, eius pater et filius, qui ambo praenomine fuerunt Nicolai, interfecti sunt. Praeterea ablatus est Paulus Renda, eius levir et consultor maioris momenti – verisimile est Paulum esse violenter abductum et interfectum. Etiam alius e multis annis sodalis Viti est interfectus, praeterea annis praeteritis Monte Regio complura cafea cauponaeque Italicae incendiis sunt absumptae.

Antonius Nicaso, qui pro peritia suâ libros scribit de sceleribus organisatis, dixit Vitum Rizzutonem, antequam a.2006 (anno bis millesimo sexto) Americanis traditus esset, fuisse „Canadae ducem mafiae potentissimum". Quamquam Vitus e custodiâ dimissus advenisset aeriportum Torontoniensem, verisimile esse eum reversurum esse Montem Regium. Brianus Myles diurnarius ephemeridis "Le Devoir" in statione Canadae radiophonicâ dixit Vitum Monte Regio adhuc habere totum sui retificium* amicorum et necessitudinum. Eum etiam post annos, quos in custodiâ degisset, adhuc inter sceleratos bene audire.

Vitus Rizzuto a.2004 (anno bis millesimo quarto) propter mandatum comprehensionis US-Americanum comprehensus et a.2006 (anno bis millesimo sexto) terrae propinquae Americanae traditus erat. A.2007 (Anno bis millesimo septimo) a iudicio Neo-Eboracensi damnatus est ad custodiam decem annorum. Nunc causis non accuratius allatis prius est dimissus. In causâ eius iudiciali disquisitum erat, quatenus Vitus valuisset ad necem, quae a.1981 (anno millesimo nongentesimo octogesimo primo) illata esset tribus membris gentis Neo-Eboracensis.

Hanc relationem d.07.m.Oct., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est: „Freigelassener Verbrecherboss – Montreal fürchtet Racheakte der Mafia".

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae