Decimâ quâque secundâ in Chinâ moritur homo aut infarctu myocardii aut apoplexiâ cerebrali. Sicut apud nos nunc etiam apud Sinenses morbi cordis circulationisque interim sunt causa mortis prima. Hoc apparet ex disquisitione, quam die Iovis investigatores Sinenses in conventu cardiologiae Pechinensi proposuerunt.
Medici putant condicionem valetudinis imprimis eo mutatam esse, quod Sinensium modus vivendi propter incrementum oeconomiae rapidissimum his 30 (triginta) annis vehementer sit mutatus. Numerum Sinensium adipositate et diabetâ et hypertoniâ sanguinis laborantium rapidê esse exauctum, sed illos aegrotos plerumque parum curari. Dayi Hu, director centri cardiologici Universitatis Pechiniensis: "Sic fit" inquit „ut quotannis tres miliones Sinensium moriantur morbo cordis et circulationis sanguinis". 40% (Quadragenas centesimas) omnium mortium in Chinâ factarum interim effici hôc morbo e condicione sociali profecto. Hôc modo etiam quoad problemata valetudinis Chinam magis magisque assimilari industrialibus terris occidentalibus.
Director cardiologus: "Usque nunc" inquit „in systemate valetudinis Sinico praeventio parum magni aestimabatur". His 20 (viginti) aut 30 (triginta) annis morbos cordis circulationisque sanguinis non curatos esse nisi iam fuissent in stadio finali. Neque medicos neque ceteros Sinenses de periculis huius morbis esse satis doctos et institutos.
Secundum quemque virum esse fumatorem
Investigatores referunt salarium Sinensium annuum per capita acceptum his 30 annis octogies ferê tanto exauctum esse. Cum ante 30 annos duodeviceni circiter partes centesimae populi Sinici vixerint in urbibus, hodie plus quinquagenas ibi vivere. Cum multi Sinenses se parum moveant seque nutriant insalubriter, magis magisque fieri, ut hodie iam parvuli sint adiposi. Praeterea numerum fumatorum in China vehementer exauctum esse usque ad 350 (trecentos quinquaginta) miliones. Alterum quemque fumare sigarella aut alias res tabacinas.
Hypertoniâ sanguinis et diabetâ – (quibus ambabus augetur periculum aegrotationis cordis circulationisque – interim laborant etiam in Chinâ etiam etiamque plures homines. Hu cardiologus dixit inter incolas urbium typum diabetae alterum his quinque annis plus quinquagenis centesimis exauctum esse. Interim in Chinâ 92 (nonaginta duos) miliones hominum morbo diabetae laborare. Dayi Hu cardiologus: „Numerus diabeticorum est ingens, sed vix aliquid fit, quo hic morbus impugnetur".
Idem medicus dicit etiam in hypertoniâ curandâ Chinam minus praestare quam alias nationes. Tertiam tantum partem hypertonicorum scire pressionem sanguinis suam esse nimis magnam – in Civitatibus Unitis hoc scire octogenas centesimas hôc morbo laborantium. Senas tantum centesimas Sinensium hypertonicorum praeterea tam convenienter curari, ut assequantur valores pressionis sanguinis aliquatenus normales, cum hoc contingat dimidiae ferê parti hypertonicorum US-Americanorum.
Investigatores autem putant aliam quoque causam huius statûs deplorabilis esse exemplar medicorum Sinensium malum: Hu cardiologus declarat: "Dimidia pars medicorum masculinorum fumat, necnon multi sunt adiposi". Ipsos cardiologos, quos pericula valetudinis melius scirent aliis oporteret, saepe vivere modo insalubri. Hu director studiorum cardiologus: „Mihi persuasum est" inquit „non fore populum sat sanum, dum parum sani sint medici."