Annus
2 0 1 2


d

d.25. m.Sept. a.2012, h.19:11

Caroliruhae duos homines interfectos esse

Autocinetum in pedites iactum esse

In statione transviariâ Caroliruhensi quaedam mulier cum autoraedâ suâ iacta est in gregem ambulantium. Quae dicitur nimis celeriter vectam esse. Hoc indortunio duo homines mortui sunt, quinque violati. .

 

Einsatzkräfte in Karlsruhe: Das Auto im Hintergrund schleuderte in eine Menschenmenge

Caroliruhâ ex urbe – Caroliruhâ in urbe1 ad stationem transviariam accidit infortunium grave. Mulier 57 (quinquaginta septem) annos nata ipso in loco infortunii vulneribus mortua est, vir 72 (septuaginta duos) annos natus mortuus est in nosocomio. Tres homines alii, qui sunt aetatibus 19 (undeviginti), 26 (viginti sex), 27 (viginti septem) annorum, affecti sunt vulneribus gravibus, duo viri 23 (viginti trium) et 29 (undetriginta) annorum vulnera acceperunt leviora.

Effectum est hoc infortunium a muliere 34 (triginta quattuor) annos nata, quae evidenter autoraedâ nimium acceleratâ semaphorum rubrum praetervecta est. Astynomia rettulit eandem mulierem in quadrivio collisam esse cum autoraedâ viri 23 (viginti tres) annos nati. Hac re mulieris autoraeda sinistrorsum abiecta est medium in gregem, qui in peditum transitu stabat ad stationem transviariam.

Hôc vehiculo complures homines correpti sunt. Deinde idem in orbitîs transviariis pergebat prolabi et post 60 (sexaginta) demum metra constitit. Autoraedaria duaeque puellae aetate duorum et sedecim annorum, quae cum eâ in autoraedâ consederant, manserunt integrae. Alterius autoraedae auriga leviter est vulneratus.

Medicus necessitatis, qui forte fuit in propinquo, attulit auxilium primum, sed non iam servare potuit mulierem graviter vulneratam, quae in statione steterat transviariâ. Quinque curatores animarum necessitatis curaverunt testes infortunii. Servatores accesserunt magno cum apparatu, cuius fuerunt duo helicoptera servatoria et duo vehicula medici necessitatis et octo currûs servatorii et duo currûs siphonarii. Adhuc investigatur infortunii causa.

1 Caroliruha, -ae f. Karlsruhe

Hanc relationem d.25.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Titulus originalis est: „Zwei Tote in Karlsruhe – Auto schleudert in Fußgängergruppe".

 

 

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae