Madrito ex urbe - Oblivio Hormigos est 41 (quadraginta unum) annos nata, uxor, mater binorum liberorum, talisque mulier est, qualis solet appellari attractiva. Ut est mulier politica communalis, scilicet assuefacta est ad vitam publicam, sed interim eadem mulier flavicoma accuratius innotuit quam voluerat: Paucis septimanis ante in interreti apparuit eiusdem scopocinema eroticum.
Oblivio, magistra scholae elementariae et membrum consilii communalis vici Los Yébenes, ipsa hoc cinema receperat photophono** suo, sed non nisi ad usum privatissimum. Usque hodie incertum est, quomodo idem cinema impositum sit interreti. Oblivio a diurnariis ephemeridis "El País" interrogata: "Photophonum" inquit "mihi surreptum est. Tamen intra duas horas omnes incolae huius vici noverant hoc scopocinema. Necnon homines in circumiectis habitantes."
Per septimanas in hôc vico 6500 (sex milium quingentorum) incolarum, qui situs est mediâ in Hispaniâ, prope urbem Toletum sermonibus ferê nihil aliud tractatur nisi hoc cinema; cives in Oblivionem, cum ad curiam iter faciebat, verbis contumeliosis invehebantur, qualia sunt "scortum" et "spurcatissima". Ubique in Hispaniâ haec res tam vehementer tractata est retificiis socialibus***, ut mulier politica magis magisque urgeretur. Oblivio dixit in fine se nimium suppressam a munere consilii communalis recessisse.
At nunc, biduo post, revocat abdicationem sui – praesertim cum post abdicationem a permultis comiter incitata sit, ne a munere desisteret. Itaque nunc diurnariis illius "El País" dicit: "Nil mali feci. Nemini damnum attuli, sed ipsa sum victima."
Necnon addit verba haec: "Nil spero nisi hanc rem quam celerrimê in oblivionem esse casuram."
Interim eadem socialistria putat se invenisse, e quo loco scopocinema eroticum sit divulgatum: ex quodam computatro in curiâ posito. Petrus Acevedo burgimagister conservativus de hac re nihil annuntiavit. Eius autem pars politica popularis verbis flagrantissimis negavit se hoc cinema divulgasse.
At re ab iurisconsultis investigatâ in suspicionem vênit quidam vir. Idem a diurnariis dicitur esse lusor pedifolliarius Oblivioni haud ignotus.