Parentes hoc bene noverunt necnon magistri: Adulescentes oscitant libenter et multum. Quod saepe fit, quod illi molestiâ temporis vexantur, si quis vult sibi explicare theorema Pythagorae aut animos suos inflammare vult museo artium historico visendo. At verisimile est etiam verâ fatigatione effici, ut adulescentes oscitent. Nam novâ disquisitione apparet ex trinis adulescentibus, qui annos habent inter 16 (sedecim) et 25 (viginti quinque) annos, binos parum dormire.
Grex investigatorum Instituti Valetudinis Investigandae Dillenburgensis et Centri Medicinae Dormitoriae Marburgensis in hac disquisitione 8800 (octo milibus) adulescentium et iuvenum interrogatis invênit illos diebus negotiosis in medio minus dormire septem horis per noctem, quintum quemque minus sex horis per noctem. Hi numeri inventi summario iam publicati sunt. Tota disquisitio postea divulgabitur.
Manfredus Betz disquisitionis moderator suadet, ut adulescentes unâ minimum horâ diutius dormiant, nam ipsos adulescentes egere somno plurimo. Pubertate enim incipiente cerebrum vehementer mutari, quo unâ ex parte indigentiam dormiendi augeretur, alterâ ex parte pubescentes nocte diutius vigilarent.
Manfredus Betz adulescentium nimiam vigilationem etiam eo explicavit, quod illi nimium consumerent mediamina1 iisdemque nimis maturê esset surgendum ad institutionem scholarem participandam: Illos, cum indole suâ biologicâ possent diutius vigilare, studere animum avertere sophophono2 et computatro mobili3. Iisdem etiam magis fatigari. Etiam eo quod multis in scholis – aliter ac aliis in terris – institutio iam incoharetur hora octava, facultatem discipulorum praestatoriam* deminui. Ergo insomnia est inevitabilis et multi discipuli tironesque professionum cottidie non surgunt nisi dolenter.
62% (Sexagenae binae partes centesimae) interrogatorum ideo per diem sentiunt se esse parum recreatos parumque aptos ad praestandum. Nam somno non sufficiente neque recreabili valetudo hominum vehementer deminuitur. Minoritas tantum adulescentium (17% = septenae denae centesimae partes) cum mâne expergiscit, sibi apta videtur ad labores diurnos exanclandos. Saepe insomniâ effici, ut homines laborarent difficultatibus psychicis et doloribus capitis et molestiis stomachi intestinorumque necnon essent operandi incapaces.
Adulescentes, si sibi licitum esset, libenter dormirent usque ad horam octavam aut nonam. Investigatores dicunt illos studere, ut deficientiam dormiendi compensarent eo, quod in diebus septimanae finalibus plus dormirent. Plerosque his diebus dormire plus novenis horis. At hac "superdormitatione septimanifinali" animum non relaxari, insomniam non compensari.
Investigatores eo imprimis stupefactos esse, quod quintus quisque intra annum difficultatibus dormiendi laborasset, sed duodecimus quisque studuisset, ut insomnia sua curaretur.