Annus
2 0 1 2


Untitled

"Cave canem" vel potius "canem adtende"

Canis hominis amicus universe putatur atque appellatur; eius auxilio homines sese bonaque protexerunt. Prope antiquarum villarum aditus haec verba “Cave canem” causa fures deterrendi inscribebantur. Saepe accidit ut magno cum gaudio canes domum accipiantur sed, feriis advenientibus, in via deserantur. Quam ob rem per vias vagant et, fame coacti, infesti homines aggrediuntur. Sunt canes qui, quasi victimae, ad scientiae medicae progressum immolantur, sunt qui caecos deducunt, qui olfactu miro usi res noxias et periculi plenas detegunt.

Multis in fabulis canum res gestae narrantur. Ad illius, qui haec scribit, avum cotidie sub vesperum, antequam pistrinum clauderetur, canis quidam appropinquabat et aliquid panis accipiebat. Olim pistrini ianuam clausam invenit, avus de vita excesserat. Domum invenit (non longe a pistrino erat) et, adito patefacto, prope “amicum” mortuum cubuit; postero die usque ad sepulcretum pompam funebrem secutus est.

His diebus nuntius legitur de cane qui in Rebus Publicis Unitis dominae vitam servavit. Vir eius domo exiturus erat cum canis, nomine “Titan” (quem in imagine aspicis) latrare coepit et exitum impedivit. Fecit ut dominus sequeretur usque ad cubiculum, ubi uxor, quae aneurysmate laborabat, saucia humi iacebat. Sine dubio domina decessisset, nisi canis impedivisset ne vir domum relinqueret. Quod factum bis evenit, quapropter cani “Titan” varia praemia tributa sunt.

Scripsit Dominicus Caveosanus



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae