Annus
2 0 1 2


05

d.05. m.Oct. a.2012, h.17:51

Erdoganus praeses Turcorum

"Non multum abest, quin geramus bellum"

Ancarâ ex Turciae urbe principali monitiones fiunt graviores: Granatis in Turciam missis Erdoganus praeses Turcorum Syriae minatus est. Is qui experiri voluerit, Turcia quantâ sit facultate defendendi, errare „mortiferê".

Erdogan praeses Turcorum ministerialis: Monet ne quis "erret mortiferê"

Constantinopoli et Damasco ex urbibusRecep Tayyip Erdogan praeses Turcorum ministerialis Syriam monuit, ne pergeret tela iaculari in terram suam. Agentura nuntiorum Reutersiana nuntiat praesidem die Veneris Constantinopoli declarasse, qui experiri voluisset, Turcia quantâ esset facultate defendendi, "errare mortiferê". Îdem affirmavit: "Nos nolumus bellum gerere, sed non multum abest, quin bellum geramus." Turciam statum suum hodiernum assecutam esse bellis gerendis.

Die Mercurii granato Syriaco in Akcakale vicum Turciae limitaneum immisso quinque mulieres parvulique erant interfecti. Diurnarii Turci rettulerunt decem minimum homines alios esse violatos. Ut haec ulciscerentur, Turci tormentarii in locos Syriae destinatos granata iaculati sunt. Tamen gubernatio Ancarensis postea verbis extulit Turciam non appetere bellum.

Turcica statio televisifica NTV die Veneris rettulit regimen Syriacum copiis suis imperasse, ut inde ex hôc tempore a Turciâ semper tenerent distantiam decem minimum chiliometrorum. In situ huius stationis interretiali scriptum erat hoc imperium spectare et ad milites aerios et tormentarios. Sed hoc nondum declaratum est officialiter. UNOnis consiliarii securitatis condemnaverunt "verbis acerrimis" granata a militibus Syriacis in oppidum Akcakale immissa. Antea consiliarii per horas disputaverant de his verbis convenienter exprimendis.

Cum gubernationes occidentales putent regimen praesidis Baschar al-Assad evidenter esse responsabile, Russi dicuntur impedire voluisse, ne gubernatio Syriaca ullo modo vituperaretur. Nam gubernatio Moscuensis timet, ne impetu in Turciam NATOnis participem facto causa praeberetur, qua in regimen Assadianum animadverteretur.

Consiliarii securitatis postulaverunt, ut tales violationes iuris internationalis statim finirentur et gubernationem Syriacam commonuerunt, ut terrae propinquae respiceret supremitatem atque integritatem territorialem. Id quod Russi assenserunt immissione granatorum violatum esse ius internationale, habetur pro quadam eorum concessione.

Russia autem gubernationem Ancarensem adhortata est, ut sibi temperaret. Locutor Russici ministerii rerum externarum die Veneris: "Valde speramus" inquit „Turciam non aucturam esse huius regionis sollicitationes".

Hanc relationem d.05.m.Oct., a.2012 in Germaniae periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „ERDOGAN – Wir sind nicht weit von einem Krieg entfernt".

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae