Annus
2 0 1 2


04

d.04. m.Oct. a.2012, h.12:04

Tirocinium fieri in erotopolio

Leslium discere in tabernâ Veneris

Scripsit Fabienne Kinzelmann, in Latinum convertit Nicolaus Groß

Verisimile est hunc hominem esse Germaniae unicum tironem erotopolii1: Leslius (Leslie) Pumm 18 (duodeviginti) annos natus tirocinium facit in erotopolio suae matris. Putat autem se in vendendo utilitatem captare ex eo, quod est cinaedus.

 

In angulo lagnoxoanorum2 accumulantur armamenta laccata et coriacea: larvae, verbera, vesticulae artissimae. Haec est regio tabernae utriculiformis, in qua Leslius iuvenis duodevicenarius studet desistere ab imaginatione suâ. "Alioquin" Leslius inquit cohorrescens "vehementer doleo".

Ex mense Martio Leslius Pumm tirocinium facit mercatoris commercii singularis in erotopolio, i.e. tabernâ mercium venerearum, quae sita est in Wedding tribu urbis Berolini. Cum collegium mercatorum Berolinense affirmet Berolino in urbe nullum esse alterum tironem huius rei mercatoriae, verisimile est Leslium Pumm esse unicum tironem erotopolii totius Germaniae.

Leslius (Leslie) Pumm rudimenta posuit in mercatu rerum electronicarum. At ibi îdem puer duodevicenarius parum bene se habuit. E contrario Leslius in erotopolio Berolinensi, ubi nunc laborat, felix est.

Leslius cum coepisset tirocinium facere in megalopolio3 electronico, sed mox intellexit: „Istud mihi non quadrat". Matre praepositâ, quae ex anno ineunte tabernam facit, Leslius bene se habet, etiamsi modus mercandi multimodis mutatus est: In megalopolio, ubi veneunt computatra et polyphona et telephona mobilia, negotium fiebat inquietê, cum Leslius empturientibus consulebat, ei semper necesse erat strepitum superare vocis magnitudine. E contrario in tabernâ eroticâ agitur tranquillê et quadam cum familiaritate fideli. Ineunte iam tirocinio Leslius a matre monitus est, ne per tabernam clamaret de difficultatibus potentiae coeundi, quibus laborarent viri antliam phallicam4 empturientes.

Leslii mater (a dextris) tabernam facit ex hôc anno ineunte in Wedding tribu Berolini.

Tiro erotopola necnon politicus democrates liberalis

Leslius emptores libentissimê adiuvat in eligendis condomiis5 et gelaminibus lapsilibus6, quae ipse iam expertus est. Difficilius Leslio est commendare cinemata, in quorum involucris monstrantur pênês et mammae denudatae. Leslius Pumm, qui apertê vitam degit cinaedicam, dicit talia cinemata sibi esse nimis explicativa, se non excitari talibus spectandis.

Ut alicui emptori commendaret cinema pornographicum aptissimum, necesse esset Leslium omnes perspectare scopodiscos7 pornographicos pluteo impositos, sed Leslium taedet talis spectationis lascivae. Eius mater scopodiscos perquirit exemplis probativis; nuper eadem spectavit quoddam pornocinema „Avatarianum", cui infuerunt multi pênês caerulei8 – ut sciat, num hoc cinema tridimensionale, quod constat 70 € (septuaginta euronibus) sibi liceat empturientibus commendare bonâ cum conscientiâ.

Leslius putat se in negotio faciendo utilitatem capere ex eo, quod sit cinaedus. Nam mulieres in diaetis apodyticis8a versantes saepe aperire cortinas, ut audirent, quid venditori videatur de vestimento erotico. Utrum quadret necne? De hac re se ipsum iudicare posse animo quieto.

Se pueros spectare vinum Pucinum9 sorbillantem

Viros autem iuvenes bellos raro in erotopolio versari. Interdum autem intrare gregem iuvenum, qui quaerant donum natalicium sodali dandum. "Mamma" Leslius inquit „deinde seorsim manet, ego iuvenibus suadeo, quid observandum sit in pupis cummeis emendis". Idem subridens digito monstrat cistam nitidam, cui inest „Jenna", pupa cummea pretio 300 € (trecentorum euronum), quae instructa est linguâ vibrante.

Leslius (a dextris) apertê degit vitam cinaedicam nonnullasque merces erotopolii ipse libenter experitur, e.g. vestes, cum vespere domo exit.

Leslius dicit plerosque emptores erotopolii tantâ aetate esse, ut possint esse avi sui. Prius hominibus aetate provectioribus infame fuisse erotopolia frequentare, sed nunc seniores libenter advenire circumspectaturos. Unum ex erotopolii frequentatoribus, quem Leslius tiro aestimat esse octogenarium vel etiam vetustiorem, tabernam raro relinquere nisi mercibus pretii quingentorum sescentorumve euronum emptis. "Seniores" Leslius inquit „mihi videntur multo libentius conari et experiri quam iuvenes".

"Perodiosum est condomia emere in aromatopolio10"

Ex quo Leslius hoc tirocinium facit, amici perlibenter adveniunt eum labore exeunte abducturi. At etiam extra parvum circulum amicorum Leslius studet innotescere: Qui naviter friguttit10a et mense Maio in spectaculo stationis televisoriae secundae (ZDF), quod appellatur „Ich kann Kanzler!" (i.e. „Ego possum fieri cancellarius!") factus est a victore particeps tertius necnon est vir politicus, membrum activum partis liberalis Brandenburgensis, cuius interest praesidibus.

Leslius vestem apprehendit laccâ nigro-rosaceâ pictam, quam nuper ipse gessit concentûs Dominae Gaga musici particeps. Quandocumque Leslius in cafeo unâ cum amicis suis optimis cinaedis pueros formosos spectat vinumque Pucinum sorbillat, bene scit mores suos congruere cum hominum opinionibus praeiudicatis, sed hac re animus Leslii non perturbatur.

Leslius non putat tirocinium suum erotopolicum obstare cursui suo honorum. Ex anno proximo praeterito îdem interest partis liberalis (FDP) Brandenburgensis praesidibus.

Par coniugum aetate provectum tabernam intrat, uxor gerit ricam11. Ambo sistunt ante olisbos12. Leslius breviter suadet, nam multa possunt falso fieri in olisbis eligendis. Plerumque Leslius commendat olisbos e silicono medicinali confectos: "Qui sunt molles, cutem haud affligunt, haud frigent – equidem quodammodo incidi in eorum amorem."

Sed pluteo insunt etiam olisbi minus attractivi. Leslius cistam deponit chartonaceam13: En olisbum coloris carnei, superbae magnitudinis 37 cm (triginta septem centimetrorum), qui involucro seposito odorem emittit iniucundum. Leslius eiusque mater hunc fustem miserum appellant "instrumentum tironibus dignum". Qui olisbus minus commendabilis semel tantum est venditus.

Mater Leslii omnibus modis studet impedire, ne erotopolium suum videatur esse tabernula sordidula. Itaque eadem nullas habet scopodiaetas14, lumina sunt clara, ex echeis leniter sonant modi musici populares. At lege iuvenes tutandi vetitum est, ne taberna extrinsecus possit inspectari, neque licet intrare matribus cum parvulis. At Leslio videtur limes aetatis esse deminuenda. „Nam patet iuvenibus sedecim annos natis perodiosum esse  condomia emere in aromatopolio."

Meine Maio Leslius Pumm factus est particeps a victore tertius stationis televisoriae secundae (ZDF) spectaculi, quod appellatur "Ich kann Kanzler!" (i.e. „Ego possum fieri cancellarius!"), praeterea particeps fuit eventus lusorii, cuius nomen est "Jugend und Parlament 2011" („Iuvenes et parlamentum a.2011"): Iuvenes totâ ex Germaniâ oriundi in Foederali conventu legatorum Germaniae per quattuor dies personas gesserunt delegatorum.

 

Leslius Pumm est unicus tiro mercator Berolinensis, qui laboret in tabernâ eroticâ. Qui empturientibus suadet animo inflammato. At Leslius evitat pluteum scopodiscorum, nam haud libenter spectat pornocinemata.

1 *erōtopōlion, -iī n. Sexshop, Erotikladen, Erotikfachgeschäft, Pornoshop; cfr *erōtopōla, -ae m. Erotikhändler.

2 *lagnoxóanon, -i n. Fetisch; a verâ Latinitate insigniter abhorret verbum "feticismus" (quamvis derivatum est ab adiectivo Latino, q.e. facticius). Praeferenda sunt verba Graecanica: cfr *xoanolagnīa, -ae f. sive *xoanolagnismus, -i m. (sexueller) Fetischismus, *xoanolagnista, -ae m. Fetischist; *xoanolagnicus, -a, -um fetischistisch. Exempla xoanolagniae sunt *podolagnīa (pedum attractio erotica), *agalmatolagnīa (statuarum attractio erotica), *pygmalionismus (attractio erotica artificii proprii), *crepidolagnīa (calceorum attractio erotica), *scytolagnia (corii attractio erotica), *desmolagnīa (vinculorum catenarumve attractio erotica; pessimê confictum est verbum "vincilagnia"). Sed permultae sunt aliae "-lagniae, -philiae, -maniae": incredibile est, quanta sit varietas et multiplicitas. A xoanolagniâ eroticâ oportet distinguatur religiosa: *xoanolatrīa, -ae f. (religiöser) Fetischismus.

3 *megalopolium, -ii n. Supermarkt.

4 antlia *phallica Penispumpe. cfr Ephemeris http://ephemeris.alcuinus.net/archi2006/nuntius3.php?id=225" Iudicem ipso in processu homicidiali Thalassionem manibus indixisse".

5 *condomium, -ii n. Kondom, Präservativ. Origo nominis est incerta. cfr Ephemeris http://ephemeris.alcuinus.net/archi2006/nuntius1.php?id=137 "Condomia instrui alis".

6 *gelāmen lāpsile Gleitgel.

7 *scopodiscus, -i m. DVD

8 Incolae planetae Pandorae, de quibus agitur in cinemate „Avatar", sunt cute caeruleâ.

8a diaeta *apodytica Umkleidekabine. cfr apodyterium.

9 cfr Wikipedia s.v. Prosecco: „Prosecco ist ursprünglich der Name einer alten Rebsorte aus Venetien. Ihren Namen hat die Rebsorte von einem gleichnamigen Dorf bei Triest (weit außerhalb des heutigen Anbaugebiets). Mit dem italienischen Adjektiv secco (trocken) hat der Name nichts zu tun. Bereits im Altertum war der Prosecco als vinum Pucinum hochgeschätzt."

10 *arōmatopōlium, -iī n. Drogerie.

10a friguttire i.q. angl. to twitter (scribere nuntios interretiales).

11 rica, -ae f. Kopftuch.

12 olisbus, -ī m. Dildo, Godmiché. Verbum Graecanicum, cuius forma originalis (ὄλισβος) invenitur in Aristophanis comoediis.

13 *chartō, -ōnis m. i.q. charta spissa. >Karton. Adiectivum est *chartōnāceus, -a, -um.

14 *scopodiaeta, -ae f. Videokabine.

 

Hanc relationem d.04.m.Oct., a.2012 in Britannico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Azubi im Erotikladen – Leslie lernt im Sexshop".

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae