21
d.21. Sept. a.2012, h.13:00
Experimentum rattis factum
Socolatâ effici appetitum effrenatum
Sufficit aspectare: Investigatores referunt socolatâ in cerebro secerni substantiam opio similem, qua saltim ratti cupiant copias socolatae vorare etiam etiamque maiores. Si homines reagunt similiter, fortasse stimulari possint ad complura chiliogramma socolatae degluttienda.
Ecce rattus socolatam cupiens: Iam socolatâ aspectâ secernitur substantia opio similis.
Cantabrigia ex urbe – Difficile est socolatae resistere. Hoc videtur effici substantiâ, quae cerebro secernitur hôc cibo delicato aspiciendo et comedendo: encephalino substantiâ opii simili ratti inducuntur, ut immoderatê socolatam devorent. In periodico speciali, c.t. "Current Biology" scientistae referunt hôc neuropeptido in cerebro quodammodo mandatum effici, quod sit „Ede nunc!" et „Perge hoc edere!". Iidem putant verisimile esse hac substantiâ etiam in homine effici voracitatem enormem.
In experimento investigatores rattis apposuerunt magnas copias ecligmatum socolateorum1. In relatione investigatoriâ haec referuntur: "Ratti statim coeperunt ecligmata degluttire et simul concentrationes encephalini in eorum cerebris mensuratae sunt altero et dimidio tanto maiores quam usitatae". Eo demum tempore, quo ratti desierunt devorare ecligmata socolatea, concentrationes intra 40 (quadraginta) dere partes horae minutas esse deminutas. E contrario aliarum substantiarium signalium concentrationes non esse mutatas.
Scientistae concentrationem substantiarum mensuraverunt microassulâ2, quam implantaverunt rattorum corpori neostriato, quae est regio cerebri, quae solet referri ad motiones gubernandas.
Quasi homo voraret 3,6 chiliogramma socolatae
In altero experimento bestiarum corpori neostriato iniecta est parva copia encephalini. Tum ratti altero tanto maiorem copiam socolatae degluttiverunt quam solito. Investigatores referunt, si consumptus 17 grammorum ecligmatum socolateorum calculando transferretur ad hominem, homo devoraret 3,6 (tria – virgula – sex) chiliogramma socolatae.
At socolatam bestiis encephalino addito non melius sapuisse. Eas nihil voluisse nisi celeriter et multum devorarent. Hoc apparere modis agendi, quibus ratti indicent se bene habere, e.g. linguâ exsertandâ. In utroque experimento (et cum et sine dosi encephalini additiciâ – ratti pariter se gesserunt.
Alexandra DiFeliceantonio, investigatrix Universitatis Michiganiae in urbe Ann Arbor sitae dicit haec: "Valdê verisimile est encephalino non sôlum rattos, sed etiam homines incitari ad comesionem immodicam et morbosam". Etiam in homine cellulas cerebrales corporis neostriati dorsalis esse activas, si homines adiposi cibos aspiciant aut drogomanici videant alios drogomanicos drogas consumentes. Alexandra: "Cerebrum" inquit „videtur esse pluribus facultatibus, quibus nos incitet ad consumptum cuppediorum immodicum, quam usque nunc putavimus".
1 ecligma,-atis n. Drop, Lutschtablette; ecligma *socolateum Schokodrop.
Hanc relationem d.21.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Rattenversuch – Schokolade löst ungehemmte Essgier aus".
Scripsit Nicolaus Gross
|