21
d.21. m.Sept. a.2012, h.18:33
Bombylii
Parvum cerebrum, gubernatio prudens
Bombylii1 sunt bestiolae gubernandi peritissimi: Iidem nutrimenta quaerentes praedisponunt cursum brevissimum ratione simplici, sed efficaci. Sola eadem methodo vita superant, nam aliâ plus virium volandi aut computandi consumerent quam sustinerent.
Ecce bombylius: Nutrimenta ita quaerit, ut energiam consumat quam paucissimam.
Cantabrigiâ ex urbe Britanniae – Bombyliorum systema gubernationis videtur operari ratione simplici: Investigatores Britanni observaverunt haec insecta, cum volarent colligendi causâ, viam non iterum pervolare, nisi brevior esset quam via antea cognita. Hac ratione eligendi simplici fieri posse, ut haec insecta quamvis essent cerebro parvo, tamen ûti gubernatione efficaci.
Lars Chittka, director studiorum Universitatis Reginae Mariae Londinensis dicit: "Velocitas, qua bombylii conando et errando discunt, est extraordinaria". Scientistae enim in prato quodam collocaverant quinque plantas facticias, quorum floribus infuerunt solutio sacchari. Cum omnis locus cibarius ab alio 50 (quinquaginta) minimum metris remotus esset, bombylii non poterant videre proximum florem.
Sensibulis motoriis et transponstris radaricis1 scientistae septem bombylios, qui per viam cibarium volabant, compluribus diebus, in summâ per septem horas, observaverunt.
Investigatores in periodico biologico, quod inscribitur "PloS Biology", referunt bombylios primo semper invenisse locos cibarios proximos, sed paulatim et gradatim etiam flores remotiores inclusisse itineri suo colligendi. Quo brevior atque directior erat via, eo verisimilius erat bombylios in proximo volatu colligendi iterum eadem volaturos esse. Ambages longiores non solebant iterari.
Investigatores scribunt: "In medio 26 volatibus factis bombylii ratione eligendi invenerant viam optimam". Itaque non necessarium erat bombylios primo experiri omnia 120 itinera possibilia, ut invenirent vidam brevissimam. Bombylios iter bene praedispositum maxime valere, ut consumeret energiam quam paucissimam.
Bombylios solvere problemata mercatoris iter facientis
Quaestionem bombyliorum gubernatoriam similem esse noto problemati mercatoris iter facientis: Quo in aenigmate mathematico alicui repraesentatori mercatorio visendae sunt complures urbes per viam quam brevissimam et deinde ad locum proficiscendi revertendum est. Si inter se compararentur omnia itinera possibilia, necessaria esset computatio valdê laboriosa.
At fieri posse, ut investigatores eam rationem eligendi, qua uterentur bombylii – breviores vias retinendi, longiores evitandi – imitarentur simplici simulamine mathematico. Si investigatores hôc simulamine usi quaerebant, quâ viâ ad quinque locos perveniretur sequentiâ quam optimâ, viam inveniebant in medio 25 conatibus factis. Hoc bene congruere cum numero volatuum, quo bombylii egerent.
1 +bombylius, -ii m. orig. Hummel; angl. bumble-bee; fr. bourdon; ital. bombo; hisp. abejorro;
1 *sēnsibulum mōtōrium: orig. Bewegungsmelder; angl. motion sensor/ detector; fr. capteur de proximité, détecteur de présence; ital. sensore de prossimità; hisp. detector/sensor de movimiento; *trānspōnstrum *radaricum: Radar-Transponder (transmitter + responder).
Hanc relationem d.21.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Hummeln – Kleines Hirn, kluge Navigation".
Scripsit Nicolaus Gross
|