Annus
2 0 1 2


28

d.28. m.Sept. a.2012, h.15:52

Eam apoculasse1 cum magistro mathematico

Discipulam desideratam Burdigalae inventam esse

Per octo dies latuerant, nunc autem Britannus magister mathematicus eiusque discipula 15 annos nata in Francogalliâ ab astyphylacibus sunt comprehensi. Iidem dicuntur ex mensibus iam rem inter se habere amatoriam, sed nunc vir tricenarius comprehensus est puellae abductae causâ.

Ieremias Forrest et Megana Stammers: Qui deprehensi sunt in Francogalliâ

Burdigalâ ex urbe – Iacobellus (Jim) Forrest Ieremiam filium suum appellavit verbis flagrantibus: "Hîc domi multi homines desperatê exspectant se de vobis audituros esse. Oro vos tantummodo, ut alter vestrum nobiscum telephonet aut epistolium electronicum scribat, ut sciamus vos bene valere." Ieremias (Jeremy) Forrest, triginta annos natus, magister mathematicus e Sussexiâ orientali (East Sussex) oriundus, die Iovis septimanae praeteritae evaserat – unâ cum Megan(â) Stammers discipulâ 15 (quindecim) annos natâ. Nunc ambo comprehensi sunt Burdigalâ in urbe Francogalliae australi-occidentali.

Ieremias comprehensus est, quia astynomi Britanni effecerant mandatum comprehensionis propter puellae abductionem exsequendum, quod valeret per totam Unionem Europaeam. Astynomi diurnarios certiores fecerunt Ieremiam a se obtegi. Ambos esse plenâ valetudine. Eos mediâ in urbe Burdigalâ ab hominibus praetereuntibus recognitos et deinde ab astyphylacibus comprehensos esse.

Ultimo magister eiusque discipula, qui autoraedâ iter faciebant, quae erat genere fabricationis Ford Fiesta, visi erant d.20. m.Sept. Scopocamerâ autem custodiariâ2 magister discipulaque recepti sunt bracchiis complexi in pontone Dubri-Caletensi (Dubris = Dover, Caletum = Calais) versantes. Ex illo tempore nihil eorum vestigii erat relictum.

Ieremias ex compluribus quaesitus erat mandato comprehensionis Europaeo. Iason Tingley Britannus investigator astynomus summus: „iste" inquit „Meganam abduxit parentibus non permittentibus".

Ieremiae Meganaeque rem amatoriam fuisse iam nôtam

Res quantum usque nunc cognita est, puella 15 annos nata non videtur esse coacta. Megana et Ieremias dicuntur iam ex plus dimidio anno rem inter se habere. Quidam puellae nôtus dixit diurnariis ephemeridis "Daily Mirror" in scholâ Episcopi Bell (Bishop Bell School) hanc rem fuisse „mysterium apertum". In itinere, quod anno ineunte Angelopolin fecisset classis scholaris, discipula magisterque visos esse manûs inter se tenentes.

Etiam in retificiis socialibus inventi sunt nuntii et Meganae et Ieremiae, e quibus fortasse concludere liceat illos inter se habere rem amatoriam. Mense Iunio Megana friguttivit3: „Nihil volo nisi aufugere". Ieremias autem friguttiens dicitur respondisse: "Tu et ego. Unâ aufugiamus." Praeterea îdem vir tricenarius scripsit: "A ratione meâ desisto, ut sim unâ cum eâ, quam amo". Parentes Meganae diurnariis ephemeridis "Telegraph" dixerunt se nihil scivisse de illorum re amatoriâ.

Eo quod condiscipulis puellae dicitur iam diutius nôtum fuisse, septimanâ proximâ praeteritâ effectae sunt investigationes astynomorum magistratuum scholarium. Terentius (Terry) Boatwright director scholae secundum ephemeridem „Daily Mail" dixit scholam hanc rem secundum praecepta investigasse. Ephemeris "Telegraph" refert propter rem quam magister habuerit cum discipulâ, mox futurum fuisse, ut îdem e scholâ dimitteretur.

Interim vituperati sunt astynomi Britannici: Comprehensionem nimis sêro esse mandatum (quinque demum diebus postquam illi aufugissent). Antea enim astynomos Francogallos non debuisse quaerere fugitivos neque Ieremiam comprehendere, quia res illorum amatoria in Francogalliâ non esset vetita. Ius autonomiae sexualis in Francogalliâ accipitur aetate 15 (quindecim) annorum, in Britanniâ maiore autem 16 (sedecim) demum.

Iason investigator dixit astynomos speravisse ambos illos reversuros esse voluntariê. Necnon die postquam illi evasissent, quo Megana nuntiata esset desiderari, pauciora indicia praesto fuisse, quam ut comprehensio mandaretur.

1 apoculare, -o, -avi, -atum i.q. aufugere (sermone remissiore). PETRON.62,3; 67,3.
2 *scopocamera custodiaria orig. Überwachungskamera.

3 friguttire (interreti) angl. to twitter.

 

Hanc relationem d.28.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Mit Mathe-Lehrer durchgebrannt – Vermisste Schülerin in Bordeaux gefunden".

 

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae