30
d.30. m.Sept. a.2012, h.15:35
Laesio Corani in Bengaliâ facta
Muslimos comburere templa buddhistica
In Bengaliâ sive Bangladeshâ muslimi accenderunt buddhistica templa domosque. Tumultûs dicuntur effecti esse laesione Corani in Libro Faciali (Facebook) factâ. Ne violentia inter muslimos et buddhistas facta augeatur, gubernatio utitur militibus.
Dhakâ ex capite Bengaliae – Aliquot milia muslimorum in Bengaliâ propter photographemata Libro Faciali imposita, quibus dicitur Coranus laedi, combusserunt buddhistica templa domosque. Quidam astyphylax dixit ferê 25.000 (viginti quinque milia) hominum die Solis vocantes „Deus est magnus" in tribu buddhisticâ urbis Ramu necnon in oppidis circumcirca sitis impetum fecisse in templa domosque. In summâ quinque minimum templa et centum circiter domos, inter quas etiam fuissent tabernae, flammis absumptas esse. Fertur aliqui buddhista ex regione austro-orientali oriundus Libro Faciali retificio sociali imposuisse photographema, quo diffamaretur Coranus.
Magistratûs exercitum tutoresque limitum advocaverunt, ut astyphylaces adiuvarent, in regionem, quae circiter 350 km (trecentis quinquaginta chiliometris) remota est a Dhakâ urbe principe et prohibuerunt, ne fierent congregationes. Haec regio affinis est Burmae terrae maximam partem buddhisticae, ubi ex mense Iunio, quo facti sunt impetûs in Rohingyanorum minoritatem et minimum 80 (octoginta) homines interfecti sunt et aliquot decem milia muslimorum fugati.
In Bengaliâ minus singulâ parte centesimâ populi sunt buddhistae; qui maximam partem vivunt in parte terrae austro-orientali. Nonagenae circiter partes centenae centum quinquaginta trium milionum Bengalianorum sunt muslimi. His septimanis praeteritis aliquot decem milia muslimorum in Bengaliâ terrâ austro-asiaticâ reclamaverunt scopocinemati in USA confecto, quo Mahumetus propheta illuditur.
Templum destructum: Muslimi in Ramu accenderunt quinque templa buddhistica.
Vis buddhistis allata: Muslimi non solum impetum fecerunt in templa, sed etiam numerosas domos, quae a buddhistis inhabitati erant.
Aliquot milia muslimorum postquam Coranus dictus est in Libro faciali laesus esse, impetum fecerunt in complura buddhistica templa domosque.
Coxs Bazar: Etiam in hac urbe balnearum in Bengaliâ australi sitâ arserunt templa buddhistica.
Mohiuddin Khan, minister Bengaliae rerum internarum, visit templum combustum, quod situm est in urbe Coxs Bazar.
Hanc relationem d.30.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Koran-Beleidigung in Bangladesch – Muslime brennen Buddhistentempel nieder".
Scripsit Nicolaus Gross
|