Annus
2 0 1 2


De aerumnis et tentationibus effugiendis

De aerumnis et tentationibus effugiendis

(excerptum ex scriptis Martini Lutheri)

Verbum quoddam, forsitan leviter enuntiatum, nos potest in tempore aerumnae ad conscientiam revocare. Cum ego iterum atque iterum stulta peccata confiterer, presbyterus mihi dixit: "Insanis! nam non Deus tibi, sed tu Deo irasceris." Verbum magnificum! Ita mihi afflicto olim solacium tulit Pomeranus: "Sine dubio cogitat Deus: quid mihi aliud cum hoc viro agendum est? Multis miris donis istum replevi, qui dubitat de gratia mea?" Quod verbum mihi magno solacio fuit et cor meum confirmavit sicut vox angelica. Certus sum ipsum conscium non fuisse, quid significaret illud et quam gratum esset.

Postea dixit: "Ei, qui aerumnae spiritu affligitur, solitudo praecipue effugienda est; quam ob rem Deus ecclesiae societatem instituit et fraternitatem imperavit, sicut in Scripturis: "Vae soli! cui cum cecidit nemo auxilium tulit." Ne cordis aerumna quidem Deo grata est, etsi aerumnas in mundo esse concedit; non vult tamen, me coram se suique causa perturbari, sicut dicit: "Non gaudeo ob mortem peccatoris" et "Iubilate semper in Domino". Non vult servum, qui sibimet non consulat. Hoc pro certo habeo, nam singulo die deciens in peccatum vertor, Satanae tamen obsisto.

Expertus hoc novi et vos edocere possum, quomodo tentationibus obsistere possitis: quotienscumque aut afflictione aut dubiis aut angustiis tentamini, comedite, bibite, laetamini; si cogitatio feminae vos torquet, ita agite! Episcopus fuit, cuius soror in coenobio vivens continenter foedis somniis de fratre suo perturbabatur. Quae fratrem suum visit eique narravit se saepe nefariis somniis vexari. Frater illi sumptuosam cenam coquendam curavit sororemque hortata est, ut laute comederet et biberet. Postridie ille sororem interrogavit, foedane somnia vidisset: "Minime! - respondit mulier - Placide requievi sine ulla nocturna visione." Cui ille: "Ita perge! - ait - Stomacho tuo consule, ut Satanae resistas, neque amplius nefaria somnia redibunt."

Illud tamen scitote, eandem rationem non omnes iuvare. Me fortis potus iuvat, iuvenem hac tantum pactione ad hoc exhortor, si eodem tempore famem expleat. Alii abstinentia, alii potatio prodest. Plane dicit Augustinus in Regula: " Non omnibus eadem res apta est, nam non eadem ratione sani estis." Sicut de corpore, hoc de animarum morbis confirmari potest.

Ex lingua Germanica convertens

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae