Annus
2 0 1 2


Conatus summam velocitatem ferriviariam assequendi

d.20. m.Sept. a.2012, h.18:22

Conatus summam velocitatem ferriviariam assequendi

Sinicum tramen artis technicae altioris dicitur assecutum esse velocitatem 604 chiliometrorum horalium

Sinae experiuntur limites commeatûs ferriviarii: Quoddam tramen rapidissimum dicitur assecutum esse velocitatem 600 (sescentorum) chiliometrorum horalium. Haec esset velocitas omnium maxima, quam umquam assecutum est vehiculum ferriviarium.

Tramen rapidissimum officinae CSR: In nundinis „Innotrans" fabricator Sinensis demonstrat duo simulacra huius traminis variis capitibus instructa: unum ab officinâ dicitur simile esse gladio, alterum ruchetae.

 

In nundinis, quae appellantur „Innotrans" maximê commendantur vehicula quam levissima, efficacissima, parcissima. In nundinis technices commeatualis* Berolinensibus exhibentur tramina hybridica et res novissimae, quale est tramen Icx ferriviae Germanicae, quod vehitur 249 (ducentis undequinquaginta) tantum chiliometris horalibus, aut tramina aluminii subterranea Varsoviae adhibenda. At China terra rapiditatis ceteras studet ceteras superare: cuius tramen novissimum probandum, quod a fabricatore CSR simulacro magnitudinis decies minutae Berolino in capite Germaniae exhibetur, dicitur assecutum esse velocitatem sescentorum chiliometrorum horalium (600 km/h).

Ecce tramen m.Dec. a.2011 in urbe Qingdao exhibitum: Quod tramen probatorium constructum est tramine priore CRH380A meliorando, quod anno 2010 probatum est velocissimum esse omnium traminum serie fabricatorum.

Tramen argenteum, quod sub nomine CRH380AL iam m. Dec. 2011 est exhibitum, duabus est faciebus: Forma prorae, quae est similis naso acuto, a fabricatore CSR dicitur ideâ gladii esse exorta, puppim ruchetae, quae in caelum est profectura. Fabricator nuntiavit hoc vehiculum (quod simile videtur esse illi Shinkansen tramini Iaponico) in locis probatoriis, quae sita essent prope urbem Qingdao in oriente Chinae, nuperrimê assecutum esse velocitatem maximam 604 (sescentorum quattuor) chiliometrorum horalium. Sed haec velocitas summa nondum valet officialiter. Tramen CRH380AL constat ex sex partibus et est potestate electricâ 22.800 (viginti duorum octingentorum ) chiliovattiorum.

Ecce missile rapidissimum: Officina nuntiavit tramen CRH380AL in locis probatoriis velocitatem assecutum esse 604 km/h (sescentorum quattuor chiliometrorum horalium).

 

Tramen CRH380A, quod hoc probatorium exemplum praecessit, m.Dec. a.2010 assecutum erat velocitatem 486,1 km/h (quadringentorum octoginta sex – virgula – unius chiliometrorum horalium) ideoque summam omnium, quas umquam assecuta erant tramina autocinetica1 serie fabricata. Hodie tramen rapidum, quod appellatur „Harmony Express", velocitate 250 aut 300 km/h (ducentorum vel trecentorum chiliometrorum horalium) vehitur in feriviâ Pechinio-Sciamhaevensis (Beijing-Shanghai). Tramen omnium in ferriviis solitis vehentium velocissimum est TGV Francogallicum modificatum, quod a.2007 cursu probatorio assecutum est velocitatem 574,8 km/h (quingentorum septuaginta quattuor – virgula – octo chiliometrorum horalium). At Iaponicum tramen magneticum2 iam a.2003 assecutum est velocitatem 581 km/h (quingentorum octoginta unius chiliometrorum horalium).

Ad cottidianum commeatum ferriviarium nova praestatio velocitatis summa, quae facta est in Chinâ, i.e. in terrâ retis ferriviarii totius mundi longissimi ad tramina rapidissima apti, parum valet. Homines rei ferriviariae periti putant velocitates traminum 360 km/h (trecentis sexaginta chiliometris horalibus) maiores esse inutiles – nam resistentiâ aeriâ et frenationibus propter distantias stationum breviores necessariis effici, ut talia vehicula sint parum lucrativa. Hac autem de causâ praevalet una ex commendationibus nundinarum "Innotrans": Temporibus, quibus oleum minerale etiam etiamque fit rarius et carius, maximê necessarium est vehiculum ferriviarium, quo energiae parcatur.

1 trāmen autocīnēticum; ital. elettrotreno; hisp. unidad de tren; francog. rame automotrice; angl. multiple unit; theod. Triebwagenzug

2 trāmen *magnēticum ital. treno a levitazione magnetica (maglev); hisp. tren de levitación magnética (maglev); francog. train à sustentation magnétique; angl. maglev (= magnetic levitation); theod. Magnetschwebebahn.


______________________

Hanc relationem d.20.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Titulus originalis est: „Rekordversuch auf der Schiene – Chinesischer Hightech-Zug soll 604 km/h erreicht haben".

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae