Annus
2 0 1 2


Cinema anti-islamicum

d.22. m.Sept. a.2012, h.19:25 (BBC Asia)

Cinema anti-islamicum

Ministrum Pacistaniae praemium offerre cinematopoei necandi

Minister gubernationis Pacistanianae obtulit praemium $100,000 (centum milium dolariorum), i.e. £61,616 (sexaginta unum milium sescentarum sedecim librarum Britannicarum) pro confectore cinematis anti-islamici necando.


Ghulam Ahmed Bilour Pacistaniae minister ferriviae publicus


Karachi in urbe portuariâ die Veneris passim fiebant facinora violenta cruentaque

Ghulam Ahmad Bilour minister ferriviae dixit se sumptibus propriis daturum esse praemium "officii sacri" explendi. Locutor autem gubernationis hanc annuntiationem condemnavit et dixit gubernationem deliberare, quomodo contra Dominum Bilour actura esset.

Haec verba publicata sunt die postquam viginti minimum homines interfecti sunt reclamatoribus anti-cinematicis et astyphylacibus Pacistanianis inter se collisis.

Die Veneris tumultûs violenti in urbibus Pacistaniae passim facti sunt, praecipuê in urbibus Karachi et Peshawar.

"Quicumque" minister inquit "istius scopocinematis confectores necaverit, ei dabo praemium $100,000 (centum milium dolariorum). Si quis alius alias materias blasphemicas in futurum confecerit, eius necatoribus etiam dabo $100,000 (centum milia dolariorum)".

"Istas terras allocutus dico: Convenit apud vos valere libertatem sententiae dicendae, sed oportet faciatis lêges, quae spectent ad homines prophetae nostro insultantes. Si non feceritis, res futurae vobis evadent periculosissimae."

ANP ministri pars politica, quae est particeps coalitionis gubernantium, ipsi BBC dixit his verbis dictam esse sententiam Domini Bilour privatam, non sententiam partis politicae, sed addidit se nihil acturam esse contra illum.

Shafqat Jalil, ministri primarii secretarius rei diurnariae, ipsi BBC dixit gubernationem absolutê dissentire a verbis Domini Bilour.

"Ille non est membrum ipsius PPP, ille est vir politicus ipsius ANP ideoque minister primarius colloquetur cum praeposito ipsius ANP ad proxima facienda decernenda. Non animadvertent in illum sed dicunt illum in praesenti manere loco suo."

Gasum lacrimiferum et fustes astyphylacum

Cinemate, quo fama Mahumeti islami prophetae obscuratur, his septimanis in toto mundo muslimico effectae sunt reclamationes violentae.

Aliquot viginti homines die Saturni Dhakâ in capite Bengaliae violati esse referuntur, cum astyphylaces cum compluribus hecatombis manifestatorum collisi essent.

Agentura nuntiorum, quae dicitur "Associated Press", refert astyphylaces granata gasi lacrimiferi iaculatos esse et usos fustibus ad fugandos reclamatores, qui lapides iacerent necnon nonnulla vehicula accenderent.

Islamabad autem ipso in Pacistaniae capite facta est manifestatio pacifica. Reclamatores per urbem principalem gressi prope aedificium parlamenti congregati sunt, cinematopoeum incantantes poenamque postulantes.

Etiam in Nigeriae urbe septentrionali Kano decem milia muslimorum reclamantium iter fecerunt sine violentiâ.

Manifestatores agmine nonnullorum chiliometrorum congregati clamabant "Pereat America, pereat Israhelia, pereant hostes Islami". Vexilla US-Americana et Israheliana per lutum tracta sunt.

Cinematopoeum in latebras abditum esse

Adhuc parum certae sunt origines "Innocentiae muslimorum", cinematis parvis sumptibus confecti, quo tumultûs sunt effecti.

Nakoula Basseley Nakoula, qui putatur confecisse cinematis partem nuntiatricem, est in latebris.

Odium antiamericanum exortum est, postquam hôc mense ineunte cinematis pars nuntiatrix in Arabicum sermonem conversa et publicata est in youtube portali scopocinematico.

Gubernatio Civitatum Unitarum ursit cives suos, ne iter facerent in Pacistaniam, ambasciator US-Americanus pecuniam solvit, ut televisione Pacistanianâ monstrarentur Praeses Baraccus Obama et Hilaris Clinton ministra rerum externarum cinema condemnantes.

Licet US-Americani passi sint maximam vim reclamationis cinemate exortae, tamen odium in terras occidentales etiam effectum est gryllis Mahumetanis, quae hac septimanâ publicati sunt in Charlie Hebdo periodico Francogalliae satirico.

Francogallia die Veneris in 20 ferê terris mundi muslimici ambasciatoria similiaque officia Francogallica clausit.

Hanc relationem d.22.m.Sept., a.2012 in Britannico periodico interretiali, c.t. est „BBC News Asia" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/ Titulus originalis est „Anti-Islam film: Pakistan minister offers bounty".

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae