Annus
2 0 1 2


06

d.06. m.Sept. a.2012, h.15:50

Machina quadrupes

Robotorem celerius cursitare quam Usainum Bolt cursorem totius orbis terrarum celerrimum

 

Subrotatae machinae solent esse celeres, pedales autem inhabiles. At nunc quidam robotor quadrupes celerius cucurrit quam umquam antea ulla alia machina huiusmodi – necnon quam Usain Bolt, homo hôc tempore omnium celerrimus.

Non primo fit, ut de hac machinâ, quae appellatur acínonyx*, publicê referatur. Îdem robotor quadrupes est unus ex optimis robotoribus, qui hôc tempore exstant. Iam mense Martio officina constructrix, cui nomen est Boston Dynamics, nuntiaverat acinónychem assecutum esse praestationis primatum mundanum: eundem enim, cum velocitatem triginta chiliometrorum horalium assecutus esset, habendum esse pro robotore quadrupedi omnium velocissimo.

Hac iam praestatione demonstratum erat acinónychem esse celeriorem quam plerosque homines: neminem nisi cursorem valdê exercitatum potest currere tam celeriter. At nunc ingeniarii officinae Americanae celeritatem acinónychis denuo auxerunt: Dynamici Bostonienses (ut appellantur) diurnarios certiores fecerunt machinam cucurrisse velocitate 45,5 (quadraginta quinque – virgula – quinque) chiliometrorum horalium. Hac velocitate assecutum acinónychem esse celeriorem quam Iamaicanum cursorem Usainum Boltium. Nam eundem a.2009, in certamine currendi Olympico, in quo centum metra percucurrisset 9,58 (novem – virgula – quinque octo) secundis, in viginti metris maximae velocitatis non celerius cucurrisse quam 44,7 km/h (quadraginta quattuor – virgula – septem chiliometris horalibus). Velocitatem acinónychis eo exauctam esse, quod algorithmi ad robotoris motiones pedales et dorsales custodiendas utiles subtiliores facti essent necnon quantitas fluenti electrici esset exaucta.

Ecce Acinonyx jubatus bestia rapax velocissima!

Acínonyx, qui construitur sumptibus ministerii US-Americani defensionis, imitatur motiones acinónychis bestiae rapacis. At machinae velocitas a bestiae adhuc longê distat: Nam acínonyx bestia cursitat celeritate plus centum chiliometrorum horalium. Etiam Usainus Bolt aliquatenus adhuc superat acinónychem machinalem: Nam, ut Dynamici Bostonienses concedunt, cum robotor in laboratorio super taeniam cursitat ideoque nec impeditur aere a se ipso agitato nec vento adverso, tum praecipuê fons fluenti electrici non inest machinae ipsi, sed extrinsecus affertur.

"Hôc tempore" Alfredus Rizzi ingeniarius Dynamicorum Bostoniensium praecipuus inquit, „construimus novum genus robotoris quadrupedis extra laboratorium utile, quod appellamus ‚felem silvestrem’. Eandem machinam probatum iri proximo anno futuro. "Nos volumus creare robotorem, qui foris possit liberê se movere simulque cursitare celerrimê." At si tali robotori inclusus erit pila electrica, non est verisimile eundem tantâ velocitate promoveri posse quantâ robotor fontis electrici externi.

 

* Anglicê dicitur "cheetah", nomen bestiae scientificum est Acinonyx jubatus. Apud Helmodum Leitner (Zoologische Terminologie beim älteren Plinius, Hildesheim 1972, p.160
inveni fortasse nomen antiquum lycaonis (lycaon, lycaonis m., PLIN.nat.8,123) spectare ad hanc bestiam rapacem velocissimam. Sed quia zoologi moderni nomine lycaonis nuncupaverunt omnino aliud animal, quod non spectat ad familiam Felidarum, sed Canidarum, nomini antiquo parum definito praeferatur oportet certum nomen scientificum: "cheetah " est "acín-onyx, G.sg. acinónychis m./f."
** originaliter „wild cat".

 

Hanc relationem d.06.m.Sept., a.2012 in Germanico periodico interretiali, c.t. est „spiegel online" editam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

 

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae