De pilula anticonceptiva viris apta
De pilula anticonceptiva viris apta
Indagatores universitatum Americanarum Dana-Farber Cancer
Institute et Baylor College of Medicine, pilulam
anticonceptivam viris destinatam conficere sibi proponentes,
progressum magni momenti in actis scientificis "Cell"
nuntiant: se mixturam parvarum molecularum composuisse, qua mures
facultatem procreativam ad tempus amittant. Medicamentum enim,
JQI appellatum, muribus masculinis suppeditatum usque ad illorum
testiculos permeat ibique fecunditatem inhibet, et crebritatem et
mobilitatem cellularum seminalium deminuens: ergo rarius feminae
ovum fecundandum attingitur.
Si masculis muribus pro chiliogrammate vivi ponderis cotidie
per sesquimensem quinquagena aut centena milligrammata
medicamenti JQ1 subministres - refert scriptum scientificum -
celeriter decrescit facultas generandi; si tamen
subministrationem intermittas, in pristinam condicionem
restituitur fertilitas: non solum testosteroni confectio, sed
etiam coitus et prolis generandae bona valutudo minime
medicamento sumpto afficiuntur.
Inde sperant studiosi post paucos annos pilulam
anticonceptivam per os sumendam salubrem et efficacem confectum
iri, cuius effectus sua quisque voluntate quandocumque
intermittere queat.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|