ddd
De bosone Higgsiano comperto
Dies IV mensis Julii huius anni physices studiosis posthac
memorabilis erit: nam Genevae in aula magna Consilii Europaei
Requisitionis Nuclearis (CERN) Fabiola Gianotti, studiosa
Italica, nuntiavit compertum esse bosonem Higgsianum, particulam
circiter 125 Gev ponderis, quem exsistere anteviderat anno
MCMLXIV Petrus Higgs, illo tempore vir XXXV annos natus materiae
secreta ignotus in universitate Edimburgensi investigans, charta
et calamo tantum praeditus. Qui senex orationi aderat et timide
dixit: "Vobis gratulor, mirabile est mihi viventi tanti
momenti exitum aspicere!"
Boso Higgsianus ultima materiae particula invenienda erat, ut
opiniones saeculo XX gradatim creatae de rerum naturae
simplicissimis fragmentis confirmarentur: nunc pro certo habetur
XVII variis particulis atomis exiguioribus omnia consituta esse.
Ut brevissimo tempore indicia bosonis patefierent, protones
celerrime multoties moveri et collidere anno MMVIII coeperunt per
orbem particularum acceleratricis machinae circumcurrentes, tubum
sub terra apud lacum Lemanum positum XXVII chiliometra longum,
cuius exstructio quadrilustris fuit. Minima fuit bosonis vita,
nam sine mora in alias particulas commutatus est, quae novas
scientiae physicae vias studiosis demonstrabunt.
Scripsit Herimannus Novocomensis
|