Annus
2 0 1 2


2la029

Qua de causa Paulus Neruda mortuus sit

Post XXXIX annos, res obscura de decessu poetae Neftalí Reyes Basoalto, qui sibi elegit nomen fictum Paulum Neruda, praemio Nobeliano exornati anno MCMLXXI, non plane declarata esse videtur: ut nodus aenigmatis criminalis solveretur, Tribunal Summum Chiliense documentum de poetae aegritudine ab auctoritatibus Francogalliae ut transmitteretur petiit iussu iudicis ad iterum investigandum.

Nam paulo post dexterae factionis coniurationem qua Salvatoris Allende administratio subversa est, poëta, antea missus Lutetiam ut legatus, Sancti Jacobi,  in urbe capite suae patriae, aegrotus carcinoma fertur perisse. Sed eius ductor autoraedae et secretarius etiam dum affirmant eum a dictaturae sicariis occisum esse. Ex accusationibus secretarii, factio communistica Chiliensis, cuius Neruda particeps fuit, cum petitor fuisset ut eligeretur legatus Praesidentis in comitiis anni MCMLXX, mense Maio praeterito criminationem detulit ut obitus causa sine dubio in iudicio decerneretur.

Scripsit Lydia Ariminensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae