De certamine pedifollico Europaeo III
De certamine pedifollico
Europaeo III
(post finem quattuor manipulorum
certaminum)
Post sedecim ludos nemo de sedecim gregibus
in proximo orbe fuit. Sed in proximis octo ludis octo optimi
Europaei surgent.
Initio greges de manipulo A luserunt. Vere
Russia procedere certa fuit. Graecia autem pugnavit et Karaguonis
feriit. Russia, quamquam condiciones multas habuit, nullum
punctum obtinuit. Tunc in tabula Russia et Graecia aequae erant.
Modo comparatione directa Graecia antefit. Graecia vincente
Polonia contra Cechiam infausto exitu lusit, quae Graeciam vicerat.
Ea re Cechia et Grechia inopinate in orbe proximo sunt.
Die Solis manipulo B vicissim fuit. Batavia
spem demptam etiam contra Lusitania 1 ad 2 amisit. Optimus lusor
Ronaldo, qui ambos punctos obtinuit. Etiam Germania contra
accolam Daniam 2 ad 1 vicit. Eventus: Prima Germania in proximo
orbe contra Graechiam ludet et Lusitania Cechiam accipiet.
Manipulus C die Lunae lusit. Italia contra
Hiberniam sine quaestione vicit. Cassano et Balotelli pro Italia
ferierunt. In secundo ludo Hispania contra Croatiam pugnavit.
Hispania plurimas condiciones tenuit, sed Croatia se opposuit et
demum in duodenonagesimus minuta Navas feriit. Ex manipulo C
Hispania et Italia in proximo orbe sunt.
Die Martis manipulus D iniit. Anglia cum
Rooney contra Ucrainam vicit. Quamquam Rooney diu clausus fuit,
bene lusit. In altero ludo Francogallia contra Suetiam amisit.
Quamquam Suetia proximo orbe attingere non potuit, bis feriit.
Tamen Francogallia procedet. Eventus: Prima Italia in proximo
orbe contra Angliam ludet et Hispania Francogalliam accipiet.
Scripsit Janus Rex
|