Annus
2 0 1 2


QUID AB HOLLANDE EUROPAEI SPERANTNationes Europaeae,

Quid ab Hollande Europaei sperent

Nationes Europaeae, quae nunc parsimonia afficiuntur et cives ob id ipsum irati conclamant, sperant Franaciscum Hollande vitas suis concivibus paulo leviorem agat; suffragis in Francogallia pro Praeside Hollande ostenditur altera via ad exitium Euronis vitandum, quae via postulat minus parsimoniae ne subsidia publica minuantur:  immo Status pergat dare beneficia.

Respublica in Statum Benefactorem pervenit cum ii, qui gubernant, civibus promittunt hodiernam futuramque securitatem et talem vivendi facultatem ut minimo labore victum facile adipisci atque opes in senectutem aetate immatura satis obtinere possint. Cui vero hic Status prosit?  Imprimis prosit iis, qui rempublicam tenent, eo consilio ut postestatem publicam statutis lege comitiis sibi conservent, neque tamen omni populo, qui credit beneficia fore sempiterna sine rerum oeconomicarum respectu. Sine enim aptis regulis et condicionibus, operariis atque inceptoribus, ut efficientiam productivam promoveant, tota oeconomia et labitur et tandem diruitur, quod nunc ubique in Europa videmus.

Franciscus Hollande, qui est socialista et nempe putatur Statui Benefactori favere, quid agat in praesidiatu suo Europaeis vigilandum est, nam si Angelam Merkel adversatur et loco parsimoniae subsidia civibus offerret et daret, difficile vitare posset nefarios Francogalliae effectus. Periculum igitur instat ut cives, qui Hollande candidato faverunt, nisi res in melius se vertant, in iram denuo ob falsam spem ibunt, neque erit novam viam ad oeconomiam recuperandam.

Scripsit Paulus Kangiser



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae